Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 406 > >|
1erit futurus quanta eſt columna cum capitulo. Craſſitudo illi ſit
quanta in imo eſt columna: Tum & hoc obſeruarunt / ut nulla esset
columna: aut baſis: aut capitulum: aut paries cæteris ſui ordinis
ulla ex parte non ſimillima altitudine & latitudine & omni deni
que dimenſione ac figura.
Cumque in uitio utrumque ſit parietem &
tenuiorem et craſſiorem: et demiſſiorem: et ſublimiorem feciſſe / quam
ratio et modus poſtulat.
Malim tamen peccare in partem hanc /
ut demi poſſit/q̈ ut addi oporteat.
Hic iuuabit et uitia etiam non
præterire ædificiorum quo ad rem ſimus cautiores.
Prima enim
laus eſt carere omni uitio: Atqui aduerti in baſilica Petri Romæ
id quod res ipſa præ ſe fert factum inconſultiſſime / ut ſupra cre
bras et continuatas apertiones prælongum et prælatum parietem
ducerent nullis flexis lineis corroboratum / nullis fulcturis commu
nitum
/ quodue conſideraſſe oportuit totam ipſam alam parietis
nimium frequenti apertione ſuffoſſam / perquam ſublimen tetendit po
ſuitque: ut impetuoſiſſimis aquilonibus excipiendis extaret: Quo
factum eſt ut iam tum primum aſſidua uentorum moleſtia pedes
plus ſex a perpendiculi rectitudine in pronum ceſſerit: Neque du
bito futurum ut olim leui appulſu modicoue motu facto corruat
Quod ni trabeationibus tectorum contineretur proculdubio ſpon
te ſua iam incohata obliquitate meret.
Sed architectum eſt ut mi
nus uituperem / quandoquidem loci et ſitus neceſſitatem ſecutus
ſatis ſe a uentis tutum fortaſſis putauit montis obiectu: qui quidem
templo præſtat: Mallem tamen totas illas hinc atque hinc alas ob
firmatiores eſſe.
Tectorum utilitas omnium eſt prima & maxima: Non enim ſo
lum incolarum ſaluti confert / dum noctem imbremque atque in primis
æſtuantem ſolem repellunt atque excludunt: Verum & mirifice
omne tuetur ædificium: Tolle tectum putreſcet materia / labeſcet
paries: fatiſcent latera: omniſque denique ſtructura ſenſim diſſoluetur
Ipſa etiam fundamenta tectorum protectione / quod uix credas /
corroborantur: Neque tanta ædificiorum uis igne & ferro & hoſti
um manu & cæteris omnibus calamitatibus data in ruinam ce
cidere / quanta corruere ædificia non aliam ob rem niſi ciuium ne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index