Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 406 > >|
1propagarint. Nam hi quidem inquit Tatius ex uetere more po
merium
quoque ampliabant.
Quod feciſſe Claudium prædicant.
Ergo aucta urbe antiquas portas utilitatis gratia ſeruandas
ducebant cum alias ob res: tum fortaſſis etiam ut eſſent in aduer
ſis caſibus contra irrumpentium hoſtium uim tutiores.
Deinceps
quod opus id celeberrimo ſtaret loco: ea re illic captas ab ho
ſte exuuias et notas uictoriæ deponebant.
Inde ceptus ornari
arcus eſt: adiectique et tituli et ſtatuæ et hiſtoria.
Arcum aptiſ
ſime aſtruemus illic: ubi uia in plateam aut forum terminabit:
et præſertim uia regia.
Sic. n. appello uiam quæ intra urbem
omnium digniſſima eſt.
Atqui arcus quidem non ſecus atque pons
tris habebitur itiones peruias.
Mediam qua miles. Hinc uero
atque hinc quibus matres: ſuique uictorem exercitum redeuntem ad
patrios deos conſalutandos comitentur: et ouantibus plaudant ac
congratulentur.
Vbi arcum ædifices areæ linea quæ ſecundum uiam
ſit / dimidium habebit eius lineæ: quæ quidem tranſuerſam uiam
a dextris ad ſiniſtram interſecet.
Et iſtius tranſuerſæ lineæ lon
gitudo nihil capiet minus cubitos quinquaginta.
Opus hoc per
maxime pontibus ſimile est.
Sed conſtat pilis non plus quattuor:
apertionibus tribus.
Ex areæ linea breuiore hoc eſt quæ ſecun
dum uiam eſt / octaua ad latus areæ quod forum ſpectet: et rurſus
ad alterum poſticum latus areæ itidem octaua relinquetur / ut eam
occupent arulæ: quibus columnæ ad arcus excitabuntur.
Areæ
uero altera linea quæ prolixior eſt / hoc eſt quæ tranſuerſam ad
uram obducitur / octo in modulos diuidetur: ex quibus duo
dabunt apertioni mediæ: ſingulis uero pilis et item ſingulis
collateralibus apertionibus ſinguli dabuntur moduli.
Pilarum
quidem
latera mediana quæ ad perpendiculum uſque ad medianæ ip
ſius apertionis arcum ferendum tollentur modulos fient alta duos ad
dita et parte moduli tertia.
Eadem erit ratio laterum attollendorum in
reliquis duabus collateralibus apertionibus.
Ad ſua. n. ſpatia ſi
mili dimenſione referentur.
Teſtudo peruiis apertionibus erit for
nix.
Ornamenta quæ pilis in ſummo ſub arcu et fornice extendentur
capitula imitabuntur doricum: ſed habebunt lancis operculique

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index