Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 406 > >|
1occupat illius parietis partem apertione. Circa dimidiam parie
tis altitudinem addita etiam dimidiæ octaua prominent extantes
coronæ cum faſcia trabe et columnis: quas alii plures: alii pau
ciores poſuere prout confertis aut diſpanſis delectati ſunt: du
cta columnationum ratione ex porticu templorum.
Supra coronas
dextra atque ſiniſtra in pariete in ſcafis ſtatuæ et quæ ad reli
gionem
faciant collocabuntur.
Sed pro fronte operis in pariete
ad parem cum ſcafis altitudinem duplo lata feneſtra quam altior
adaperiebatur columnellis duabus interſtitutis: quibus ſuperli
minare aſſideat.
Itaque huiuſmodi erit pontificia. Senatoria
quidem curia ſic fiet.
Latitudo areæ capiet longitudinis ter
tiam bis: altitudo ad: rabes tecti erit quanta ſit areæ latitu
do / addita parte ipſius latitudinis quarta.
Circa parietem co
ronæ appingentur ſic.
Nam altitudo quidem a contignatione di
uidetur in partes nouem: ex quibus dabitur pars una ſolido:
quod ſit pro crepidine: et podio: in quo excitentur columnæ.
Hanc ſolidi parietis partem occupabunt ſubſelliorum renes.
Quod aut reliquum erit ſupra id diuidetur in partes ſeptem: ex
his partes dabis integras quattuor columnationibus primis:
in haſce primas imponentur alteræ: quibus trabs regius et or
namenta quæ ſequuntur habebuntque.
Columnationes tam
primæ quam ſecundæ ſuas habebunt baſes, capitula / et coronas /
et eiuſmodi: quales baſilicis deberi diximus.
Eorum interual
la ad dextram atque item ad ſiniſtram parietem numero fient impari
et maxime uno: ſpatia erunt coæqualia.
In frontibus uero inter
ualla fient non plus tria: ex quibus medianum cæteris erit
latius ex quarta.
Per ſingula interualla ſeu columnarum
ſeu mutulorum quæ ſupra medianas coronices ſint / fient
feneſtræ.
Eſſe enim oportet curias huiuſmodi illuſtriſſimas.
Ponenturque ſub feneſtris plutei / uti in baſilicis diximus.
Atque feneſtrarum quidem ornamenta quæ illis pro fronte
in ſummo pariete ſint non excedent celſitudines columnarum
proximarum præter capitula.
Altitudo autem apertionis
feneſtrarum diuidetur in partes undecim: ex his dabuntur lati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index