Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 406 > >|
1et parietum altitudinem uixdum æſtiuo ſolſtitio penetrabat. In
angulis ſepti maximi ueſtibula ſacellaque habebantur: quibus
ut alii dicunt purgatiores factæ matronæ diis propitiarentur.
Itaque ſumma hæc erat partium ex quibus thermæ conſtarent. Earum
partium lineamenta ſummebantur ex his quæ ſupra recenſuimus / atque
item
ex his quæ mox dicturi ſumus: prout magis illis aut
iſtis hoc eſt publicis aut priuatis conuenirent: opiſque totius
area in pleriſque omnibus quadratos capiebat pedes plus cen
tenos decies centies.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE RE
AEDIFICATORIA LIBER NONVS
QVI PRIVATORVM ORNA
MENTVM INSCRIBITVR.
mEMINISSE OPORTET PRIVA
torum
ædificiorum alia urbana eſſe / alia ru
ſticana.
Ex hiſque alia quibus tenuiores /
alia quibus lautiores uterentur.
Nos de
his omnibus exornandis tranſigemus.
Sed pri
us nonnulla quæ faciant ad rem non præter
mittamus.
Apud maiores noſtros uideo prudentiſſimis et
modeſtiſſimis uiris uehementer placuiſſe cum in cæteris rebuſ
et publiciſ et priuatiſ / tum hac una in re ædificatoria frugalita
tem
atque parſimoniam omnemque luxuriem in ciuibus tollendam cohercendamque putaſſe: eoſque huic rei et monitis et legibus omni ſtudio
atque induſtria prouidiſſe comperio.
Ergo apud Platonem illi proban
tur
/ qui ſanxiſſent quod alibi diximus / nequis illuſtriores pi
cturas afferret quam quæ templo a ueteribus pictæ haberentur.
Tem
plumque
uetuit pictura ornari alia / quam ut unicam pictor unus uni
ca abſoluiſſet die.
Deorum que itidem ſimulacra aut ligno tantum
aut lapide facerent edicebat: æs aut ferrum que ad uſus bellorum
quorum eſſent inſtrumenta relinquerent.
Priſcorum athenienſium mo
res Demoſthenes ſuorum temporum moribus longe præferebat.
Nam publica inquit ædificia et præſertim templa tam multa tam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index