Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 406 > >|
1ad rationes publicorum operum quæ profana ſint ſe accomoda
bit.
Faſtigium priuatis ædibus non ita fiet / ut templi maieſtatem
ulla ex parte ſectetur.
Veſtibulum tamen ipſum fronte paulo ſub ela
tiori atque etiam faſtigii dignitate honeſtabitur.
Reliquum parietis
utrimque leni ſurgente criſta coronabitur.
Et præſertim primarios
angulos ædificii ſtare criſta non nihil ſuperbiore conferet ad ele
gantiam
.
Mihi non probantur qui ædibus priuatorum ciuium pinnaſ
et minas impoſuere.
Arcis. n. iſta ſunt uel potiuſ tyrannorum: alie
na a ciuibus pacatis et bene inſtituta re pu.
quandoquidem aut
conceptum metum aut paratam iniuriam ſignificent.
Meniani opus
pro fronte ædis præſtabit lepiditatem ſi erit non uaſtum non
profuſum non indecens.
Nunc quod dicturos polliciti ſumus ad ea uenio ex quibus
uniuerſa pulchritudinis ornamentorum que genera exiſtant: uel
quæ potius expreſſa ex omni pulchritudinis ratione emanarint: dif
ficilis nimirum perueſtigatio .
Nam quicquod unum illud quod ex uni
uerſo partium numero et natura exprimendum ſeligendumque ſit / aut
ſingulis impartiundum ratione certa et coæquabili / aut ita habendum
ut unam in congeriem et corpus plura iungat / contineatque recta et
ſtabili cohæſione atque coſenſu: cui nos hic perſimile quippiam
quærimus: profecto ipſum id eorum omnium uim et quaſi ſuccum ſapi
at neceſſe est: quibus aut cohæreſcat aut immiſceatur: alioquin di
ſcordia diſcidiiſque pugnarent atque diſſiparentur.
Quæ ſane pro
quiſitio
atque ſeleceo cum cæteris in rebus minime prompta / mini
me expedita eſt: tum egregie in his de quibus dicturi ſumus
omnium anceps atque periculoſa eſt: tam multis conſtat res ædificato
ria partibus: tamque uariis ornamentorum generibus ſingulæ ſe uti
uidiſti partes dignari poſtulant.
Sed nos ex inſtituto pro inge
nii uiribus rem proſequemur: non illa repetentes / qua ratione ex
partium numero ſolida integrorum cognitio percipiat .
Verum quod
faciat ad rem hinc ordiemur / notantes quid nam ſit quod
ſui pulchritudinem efficiat.
A peritiſſimis ueterum admone
mur et alibi diximus eſſe ueluti animal ædificium in quo finiundo
naturam imitari opus ſit.
Perueſtigemus igitur quid ita ſit in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index