Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 406 > >|
1maxime in templis non ſunt. Nunc ſequitur ut de finitione
dicendum ſit.
Finitio quidem apud nos eſt correſpondentia quædam linearum
inter ſe / quibus quantitates dimetiantur.
Earum una eſt longitudi
nis
: altera latitudinis: tertia altitudinis.
Finitionis ratio
aptiſſime ducitur ex his / quibus perſpectum quidem et cognitum esse na
turam
ſeſe nobis ſpectandam admirandanque præbere.
Et profecto
iterum atque iterum affirmo illud Pytagoræ.
Certiſſimum eſt natu
ram
in omnibus ſui eſſe perſimilem.
Sic ſe habet res. Hi quidem nume
ri per quos fiat ut uocum illa concinnitas auribus gratiſſima red
datur / iidem ipſi numeri perficiunt / ut oculi animuſque uoluptate
mirifica compleantur.
Ex muſicis igitur quibus ii tales numeri
exploratiſſimi ſunt: atque ex his præterea quibus natura aliquid
de ſe conſpicuum dignumque præſter tota finitionis ratio perducetur.
Sed non longius proſequar quam ad rem faciat architecti. Sinamus er
go quæ ad ſingularum uocum ordines / quæue ad tetracordorum ra
tiones pertinent.
Quæ aut ad opus noſtrum faciant hæc ſunt. Armo
niam
eſſe dicimus uocum conſonantiam ſuauem auribus.
Vocum similiæ
graues / aliæ acutæ.
Grauior uox a longiore neruo reſonat:
acutæ a breuioribus.
Ex uocum iſtarum uaria diſparitate uariæ
habentur armoniæ: quas ex cordarum conſonantium mutua compera
tione
ueteres ad certos numeros collegere.
Conſonantiarum iſta
ſunt nomina.
Diapente: quæ eadem ſexquialtera . Diateſſeron: quæ
ſexquitertia.
Tum et diapaſon: quæ dupla. Et diapaſon diapen
te
quæ tripla.
Et diſdiapaſon: quæ quadrupla nuncupatur. Hiſ
addidere tonum: qui et ſexquioctauus dicitur.
Conſonant hu
iuſmodi quas recenſuimus cordarum inter ſe comperationibus ſic
ſe habent.
Namque ſexquialtera eo dicta eſt / quod iſtic neruus ma
ior longitudine ſui integrum minorem atque inſuper alteram in ſe mi
noris partem contineat.
Quod. n. apud ueteres ſexqui dicebatur /
ſic nos interpretamur dictum.
In ſexquialtera igitur maiori da
bitur neruo numerus ternarius: minori autem binarius.
Sexqui
tertia
dicta / in qua maior corda minorem contineat integram
atque inſuper minoris ipſius partem quoque tertiam.
Maiori ergo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index