Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 406 > >|
1depreſſius infoderis: tantum alueus uſque ad fontem excaua
bitur.
Promens. n. aqua continuate commouet: perturbatque ſolum
atque abſportat.
Quin et riuum foſſamque aquariam bubulis immiſ
ſis
purgabis ſic: Occludito ut aquæ inſurgant: mox coge pe
cus / ut crebris et concitatis motibus aquam limoſam reddant: con
feſtim
adapito / ut præceps perfundatur atque abluat.
Quod ſi
ſorte in flumine demerſum aut infixum quippiam impedierit / præ
ter cæteras quas nouere fabri machinas illud aptiſſimum est ut
nauim onuſtam adigas: atque firmiſſime id ipſum hoc ſiue ſit
palus / ſeu quid uis eruendum adlaquees: mox nauim leues
onere: fiet inde ut ſeſe leuigata attollens nauis radicitus reuel
lat alligata.
Iuuabit ſi clauis modum ſurgente naui palum inuer
teris
.
In agro præneſtino madentem cretam uidimus / in qua ſi
fuſtem gladiumque infixeris / non in profundum plus cubitum / nulla
ui manu poſſis trahendo euellere.
Sin autem inter trahendum
paulo inuerteris / uti qui terebrant facile ſequetur.
Apud ianuam
latens ſub undis ſcopulus fauces ad portum impediebat: inuen
tus
homo eſt per noſtra tempora mira præditus arte et natura qui
diminuit: adituſque longe patefecit.
Hunc rumor eſt ſolitum ſub
aquis durare: et multam per horam anhelitus cauſa non emerge
re.
Limum ex profando hauries rete oſtreaceo ueſtito ſacco tra
hendo. n. implebitur.
Hauries etiam ubi mare modicum ſit / pa
latia inſpumento.
Id fiet ſic. Habeto mioparones duos in
horum altero ad puppim firmabis axim: in quo non ſecus atque in
libra ludat antenna prælonga / in cuius antennæ capite / quod
e naui perſtat / affixa ſit pala pedes lata tris: longa ſex.
Hanc
operarii immergendo limum deſument: et in altero ad id parato
mioparone exponent.
Ex his principiis multa fient ſimilli
ma et utiliora: quæ longum eſſet hic proſeque Hactenus de hiſ.
Sequitur clauſura. Claudetur aquæ defluuium cataractis:
claudetur et uallis.
In utriſque labra lapidea pilarum opere fir
miſſima debentur.
Cataractæ pondus tollemus ſine hominum
periculo adhibitis ad tractatorium fuſum rotis dentatiſ quas
ueluti in horologio moueamus / dentibus alterius fuſi ad id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index