Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1puteolos non foderit quis non malit ultiori aliqua in re tantum o
peræ atque impenſe conſumpſiſſe.
Eliogaballi prodigioſam inſolen
tiam
quis non deteſtabitur.
Cogitarat enim columnam ponere in
gentem / per quam intrinſecus ad ſummum conſcenderetur: ut il
lic Eliogaballum deum / cui eſſet initiatus / locaret: Sed non inuen
to tam uaſto ſaxo conquiſito uſque ad thebaidem deſtitit.
His etiam
addendum eſt ne quid aggrediare quod ipſum & ſi alioquin utile
dignum ac non penitus difficile factu ſit facultatibus et temporis
oportunitate ſuppeditantibus / tamen ſit ipſum eiuſmodi ut bre
ui aut ſucceſſoris negligentia aut incolarum tedio defecturum ſit.
Foſſam quinque remibus nauigabilem ab Auerno uſque hoſtiam a Ne
rone inſtitutam cum alias ob res uitupero / tum etiam quod in ea
ſeruanda perpetuam eternamque imperii felicitatem et huius rei ſtu
dioſos continue principes deſideraſſet.
Quæ cum ita ſint officii
erit ea ſpectaſſe quæ recenſuimus: hoc eſt quid ſit quod agas / &
quid quo agas loco: et qui ſis qui id agas: Et pro eius dignitate et
uſu rem totam conſtituere nimirum hominis erit bene conſulti et
conſiderati.
His notatis atque animaduerſis luſtranda tibi erunt re
liqua / an ſint eorum quæque recte definita et apte ſuis locis diſtri
buta: Quo pro munere obeundo ipſum te ita compares opus eſt:
ut in omni rerum iſtarum aduerſione præ te feras turpe ducere te
non id aſſequi quoad in te ſit: Vt aliud alibi opus nullum pari
factum impenſa et ſimili ductum oportunitate poſſit / aut ſpecta
ri lubentius / aut laudari uberius.
Neque enim ſat eſt iſtiuſmodi in
rebus non contemni / ſed probari quidem in primis condecet / et item
haberi ut imitentur.
Quare ſeueros eſſe nos et per quam diligentes re
rum explicatores oportet: Et curandum ut cum nihil non elegans
& probatiſſimum interponatur: tum et omnia inter ſe mutuo ad
dignitatem gratiamque conueniant / uſque adeo ut quicquid addide
ris aut mutaris aut detraxeris uitioſius id et deterius futurum ſit
Sed rerum iſtarum iterum atque iterum admoneo / fac ſit moderatrix
peritorum prudentia et conſilium eorum / qui ſpectaturi ſint rec
to aliquo & ſincero cum iudicio.
Nam iſtorum ſcientia et inſtitutis magis
quam priuata uoluntate & ſenſu dabitur / ut quæ agas uel optima ſint /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index