Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1phis. Apud aſcalum ſyriæ inſigne fuerat templum in quo ſi
mulacrum locatum eſt Dercetæ uultu hominis: corpore po
ſtremo piſcis: quod ſe illac in ſtagnum præcipitaſſet: additumque
eſt
nefaſtum fore ſyrium qui piſcem eſtagno deguſtaſſet.
Apud lacum fucinum mutinii Medeam angiſtem ad ſerpen
tis
effigiem finxere quod eius ope ſerpentum iniuria liberati ſint.
His perſimile eſt hydra Herculis io et belua lernæ: et quæ
priſci poetæ carminibus expinxere: quæ mihi quidem com
menta uehementer probantur / modo ferant præ ſe quod uir
tutem ſapiat: ueluti illud eſt quod illi ad ſepulchrum Siman
dis inſculpſere.
Stat. n. iudex et primatum conuentus ue
ſtiti ſacris: eorum ex collo ad pectus pendet ſuſpenſa ueri
tas clauſis ſubnutans oculis.
In medio eſt librorum cumulus
inſcriptuſque titulus.
Animi hac uera medicamenta ſunt.
Sed omnium ni fallor egregius fuit uſus ſtatuarum. Orna
mento enim ueniunt et ſacris et profanis et publicis et priua
tis ædificiis: mirificamque præſtant memoriam cum hominum
tum et rerum.
Et profecte præſtantiſſimo ingenio quicumque
is
fuit: qui eas adinuenerit ſtatuas: una cum religione ortaſ
rabitrantur: et ſtatuarum inuentores ætruſcos fuiſſe prædi
cant.
Alii Telchines Rhodios primos fuiſſe rentur: qui ſta
tuas deorum fabricarint: conſueſſeque illas ſcribunt religio
nibus abdicatas magicis nubes / imbres / et eiuſmodi induce
re: nouaſque formas animantium ad arbitrium immutare.
Pri
mus græcis Cadmus Agenoris filius ſtatuas deorum in tem
plo
conſecrauit.
Apud Ariſtotelem primas athenis in foro po
ſitas legimus Hermodoro et Ariſtogitoni: quod hi primum ty
rannidem
ſubſtuliſſent.
Has Alexander abſportatas a Xerſe
ex ſuſis reſtituiſſe athenienſibus meminit Arrianus hiſtori
cus.
Romæ tantam affuiſſe copiam ſtatuarum ferunt: ut al
ter
adeſſe populus lapideus diceretur.
Rapſinates peruetuſ
ægyptiorum rex Vulcano poſuit ſtatuas lapideas cubitos
altas quinque atque uiginti.
Soſoſtris ægyptius ſe atque uxo
rem ſtatua poſuit cubitos alta duos et triginta.
Amaſis apud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index