Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 406 > >|
1doquidem cætera quæ hominum ſunt haud quaquam hoc di
gna ſunt id eſt plauſu.
Itaque iſtiuſmodi notis et ſignis illi qui
dem utebantur.
Noſtri uero latini clariſſimorum uirorum geſta
exprimere ſculpta placuit hiſtoria.
Hinc columnæ: hinc ar
cus triumphales / hinc porticus referti picta ſculpta ue hiſto
ria.
Sed in his non niſi digniſſimarum grauiſſimarumque rerum uelim
monumenta mandes.
De his hactenus diximus. Terreſtres
uias aquarum traiectiones iiſdem gaudebunt rebus: quæ et uiis
terreſtribus probentur.
Sed quando maritimis atque non nihil etiam
terreſtribus uiis ſpecula debeatur: de ea tranſigendum eſt.
Præcipuum afferunt ornamentum ſpeculæ: ubi aptis locis po
ſitæ: et lineamentis commodis eductæ ſint.
Quod ſi erunt etiam
non rariſſimæ: illæ quidem ſeſe procul uiſendas præſtabunt cum
dignitate.
Non tamen proximam abhinc ad annos ducentos æta
tem laudo: quam habuit comunis quidem morbus turrium aſtruen
darum etiam minutis in oppidis.
Nemo pater familias turre po
tuiſſe carere uiſus eſt.
Hinc paſſim ſiluæ ſurgebant turrium.
Sunt qui putent aſtro mouente etiam hominum animos uariari: ad
annos abhinc. ccc: uſque. cccc.
tantus uiguit feruor religionis
ut nati homines uiderentur non aliam ad rem magis quam ad ſacras
ædes aſtruendas.
non dico plus. Romæ per hos dies tametſi de
numero plus parte dimidia corruerint ſacra ſupra duo milia
etiam quingenta luſtrauimus tecta.
Aut quid hoc eſt quod ui
demus certatim totam italiam innouari?
Quantas urbes totas aſ
ſerulis compactas pueuri uidebamus: quas nunc marmoreas red
didere?
Redeo ad ſpeculas. non hic refero quod apud Hero
dotum legimus: ſpeculam fuiſſe in medio templo ad babylonem: cu
ius baſis quaque uerſus ſtadium adimpleret integrum: ſtructu
riſque conſtaret octo alteris in alteris ſuperimpoſitis.
Quod qui
dem opus laudabo in ſpeculis.
Structuræ. n. in altum iſtic
aceruatæ ad gratiam atque ad firmitatem faciunt: quandoquidem ca
rum teſtudinationibus concatenationes ita interſerantur: ut pa
rietes belliſſime contineantur.
Specula erit aut quadrangula
aut rotunda.
in utriſque altitudo latitudini reſpondeat ex quota

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index