Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 406 > >|
1eius ipſius duodecima. Quam partem eſſe nobis pro ſocco
uolumus.
latitudo autem ducetur a quadrangulo infimo ſa
cello quod in prima crepidine conſtitutum ſit hunc ſcilicet
in modum.
Latus enim ſacelli iſtius quadranguli in partes
diuidetur duodecim: ex his abiecta parte una id quod reſi
duum
ſit / dabis proximo primo nodo.
Rurſuſque nodi huiuſce
primi diametrum diuidito in partes itidem duodecim: exque
partibus his nodo ſecundo partes dabis undecim.
Tertium
uero nodum pari ratione ex ſui undecima graciliorem effi
cies quam ſecundas.
Hac gradatione aſſequemur id quod in co
lumnis
plerique docti ueteres probarunt / ut ſit truncum opis imo in
pede craſſius ex quarta quam in uertice.
Nodis columnæ cum
ornamentis appingentur nihilo plus octaua / nihil minus ſex
ta.
Tum et nodo cuique atque itidem ſacello aptis locis adape
rientur feneſtræ et ſcafi cum ornamentis quæ illis debeantur.
In feneſtra apertionis uacuum non plus capiet quam dimidium
intercolumnii ſui.
Sextus ſummus gradus operis iſtac in ſpe
cula qui quidem ſupra tertium quem dixi nodum apponetur:
quadrangulum erit opus: et ſtatuetur eius altitudo atque item
latitudo: ut tertiam diametri ipſius ſupremi nodi non plus
capiat quam bis.
Huic ornamento erunt ſolum columnæ angu
lares adpactæ pilis: quibus teſtudo incumbat.
Aderunt et trabs
et capitula et iſtiuſmodi ornamenta.
Sed media parietis iſti
us ſpatia fient ueluti in quadriuiis peruia.
Septimo et ultimo gradu excitabitur nudis atque expeditis co
lumnis quaque undique peruia porticus rotunda.
Columnarum
erit longitudo cum ornamentis / quanta et in area iſtac ſit
diameter.
Diameter uero ipſe ex amplitudine ſacelli ſub ſe
ſtatuti quartam capiet ter.
Tectum imponetur huic ipſi co
lumnationi circulari ſphericum.
In ſacellis uero quæ quidem erunt rectilinea et quadran
gula / ſurgent in angulis extremis criſtæ.
Earum tanta erit
proceritas: quanta eſt ſub ſe coronæ faſciæque et ima trabis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index