Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 406 > >|
1et ſiqua ſunt armorum præludia iſtiuſmodi: quæ heri quotannis
iubebat Plato: quod ad rei pu.
ſalutem et urbis decus mirifice
conferant: uaria iſtis debentur opera: uariiſque perinde nominibus
nuncupantur.
Nam cum ſint quidem alia in quibus poetæ / comici /
tragici et eiuſmodi uerſentur: hæc nos theatra dignitatis gra
tia appellabimus.
Alia uero in quibus ingenua iuuentus cur
riculis / biga / quadriga ue exerceatur: hic circus appellabitur.
Alia demum in quibus uenationes concluſis feris habeantur: hoc
amphitheatrum dicetur.
Spectacula ferme omnia ſtructam cornibus
ad bellum aciem imitantur: conſtantque area mediana: in qua ludi
ones / pugiles / iuga et eiuſmodi exerceantur: et gradationi
bus: in quibus ſpectatores confideant : ſed differunt lineamento
areæ.
Nam ex his id quidem cuius forma ſeneſcenti lunæ ſimilis
eſt theatrum nuncupatur.
Cum autem in oblongum cornibus proten
detur
: ea re circus dicetur: quod in eo et bigæ et quadrigæ me
tas certando circuant.
Atqui in his quoque certamen nauale habe
batur aqua immiſſa alibi ex riuo: alibi ex aquæ ductu.
Sunt qui
dicant ueteres inter enſes et flumina tali ſeſe ludo ſolitos exer
ceri: eaque re circenſes nominatos.
Et ludorum iſtorum fuiſſe Mo
nagum
neſcio quem apud helidem aſiæ inuentorem.
Quæ uero duo
bus theatris iunctis frontibus concludebatur: caueam nuncupa
bant: quod ipſum opus amphitheatrum dicitur.
Spectaculis inpri
mis
loca perquam ſaluberrima captentur opus eſt: nequid auræ gra
ues et ſoles / cætera ue quæ primo recenſuimus libro offendant:
et præſertim theatrum: quod menſe auguſto poetas et umbrati
les leueſque animorum delitias quærat populus omnino eſſe a ſole auer
ſum atque obtectum oportet.
Nam intra ſtructuræ ambitum circum
impreſſus radius corpora excoqueret: et humoribus inferue
factis facile in morbos inciderent.
Sonorus etiam ſit locus ne
ceſſe eſt / et minime ſurdus: et habeat conuenit porticus aut
iunctas operi: aut perproximas: quibus ſeſe populus a repenti
nis imbribus tempeſtateque recipiat.
Plato theatri ſedem proba
uit intra urbem: equorum curricula extra urbem.
Theatri partes
hæ ſunt / expeditum ſinus areæ medianæ ſubdiualis.
circumque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index