Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 406 > >|
1rum ſic finiebatur. Nam in doricis quidem imæ columnæ craſſitu
do altitudinis ſuæ integro cum capitulo et baſi quintam decimam
capiebat bis.
In ionicis autem atque corynthiis dabatur craſſi
tudini columnæ in imo una ex octo et dimidia partibus: quas
integer columnæ truncus caperet: cætera diffiniebantur uti in tem
plis
: adiungebanturque extremo parieti porticus perquam digniſ
ſima ſeſſiones: quibus togati et philoſophantes digniſſimis
de rebus diſputarent.
Sed ex his erant ſeſſiones aliæ æſtiuæ /
aliæ brumales.
Nam qua parte boreas aquilo ue perflaret / æſti
uas adhibebant.
Brumalibus aut ſoles lætiſſimos captabant
immunes uentis.
Ea re brumales concluſæ integris adſtabant la
teribus: æſtiuæ ſublato pariete hinc atque hinc / quo tecta ſub
ſtinerentur
: aduerſus uero boream extabant feneſtris uel potiuſ
columnatione propatulæ: mare montes / lacum / et quas uis amoe
nitates liberrime ſpectantes: quantumque poterant luminis admitten
tes
.
Ad dextram autem ambulationis porticum atque itidem ad ſini
ſtram
adiungebantur itidem aliæ ſeſſiones ab extrinſecis uentis cir
cumtectæ
: quæ ſolem matutinum poſt meridianumque ſuſciperent
ex coelo areæ medianæ.
Seſſionum quidem iſtarum lineamenta
erant uaria.
Namque aliæ producebantur ad emiciclum: aliæ ad re
ctas lineas: utræque ad aream et porticum aptis reſpondebant di
menſionibus.
Latitudo operis totius dimidium habebat longi
tudinis
.
Diuidebatur latitudo in partes octo: dabanturque areæ
medianæ ſubdiuali partes ſex: porticibus aut ſingulis ſingu
læ.
Vbi aut ſeſſionem ad emiciclum producebant: tunc eius dia
meter bis quintam partem areæ ſubdiualis capiebat.
Sed paries
poſticus in porticu fiebat ad ſeſſionem ipſam peruius aper
tionibus.
Altitudo emicicli iſtius ſeſſionis in maximis
operibus tanta erat quanta et latitudo.
At in minoribus ha
bebat quartam latitudinis nihil minus quinquies.
Supra
tectum porticus ad frontem emicicli et ſeſſionis apertio
nes
feneſtrarum eminebant: quibus intra emiciclum ſoles
exciperentur: atque locus abunde illuſtraretur.
Sin aut quadran
gulæ
ſeſſiones adiungebantur: tunc fiebant duplo latiores quam por

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index