Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 406 > >|
1ciat quam ut modeſtiſſimi et parciſſimi ulla ex parte luxuriem re
prehendant
.
Verum quando poſteritati famam tum ſapientiæ tum etiam
potentiæ relinquendum omnes aſſentiamur: eaque re uti aiebat Tuchi
dides magna ſtruimus / ut poſteris magni fuiſſe uideamur.
Quando item patriæ familiæque condecorandæ non minus quam lauti
tiæ
gratia noſtra ornamus quod eſſe boni uiri officium quis neget?
Placebit nimirum qui partes eas quæ maxime publicæ quæ ue in
primis hoſpiti gratificaturæ ſit: uti est frons ædis / ueſtibulum et
eiuſmodi admodum eſſe decentiſſimas uoluerit.
Cumque uituperan
dos
profitear qui modum exceſſerint: maiore tamen dignos uitu
peratione cenſeo: qui grandi impenſa ita ædificarint / ut eorum opera
ornari non poſſint quam qui ornatum pluſcula impenſa concupiuerint.
Sed ſic ſtatuo uerum certumque ædificiorum ornamentum qui recte
uolet aduertere, intelliget profecto non opum impendio / ſed uel
maxime ingenii ope compari atque conſiſtere.
Credo ne uolet
quidem qui ſapiat in ſuis priuatis ædibus pandis egregie dif
ferre
ab aliis: cauebitque nequid ſumptu et oſtentatione contrahat
inuidiæ.
At uolet contra qui bene conſultuſ ſit in artificiſ diligentia
et conſilii iudiciique laudibus a nemine uſpiam ſupari: ex quo
omnis partitio et lineamentorum conuentio mirifice comprobetur / quod
ipſum ornandi genus præcipuum primariumque est.
Sed redeo ad rem.
Domus regia et illius qui libera in urbe ſenator prætorius
conſularis ue ſit / prima erit omnium / quam eſſe decentiſſimam deſi
deres
.
In his qua parte quippiam coueniat quod publicum ſit /
ſupra qui id ornetur diximus.
Nunc uero quæ tantum priuatis
uſibus commodentur ornata facere ordiamur.
Veſtibulam quidem
uelim pro cuiuſque dignitate ſeſe præſtet honeſtiſſimum atque ſplen
didiſſimum
.
Succedat et porticus clariſſima. Neque deſint ſpa
tia magnifica.
Demum et cætera deinceps omnia ex publicorum imi
tatione ſibi quantum res ipſa permittat quod faciat ad decus di
gnitatemque
deſument.
Hac rerum moderatione adhibita ut præ
ſe ferat longe uenuſtates maluiſſe captare quam ullos faſtus ſequi :
ea re uti in libro ſuperiore in opibuſ publicis profana quantum
par fuit ſacris dignitate conceſſerunt: ita iſtic priuata in omni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index