Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 406 > >|
1bebuntur apertiones et feneſtrarum et hoſtiorum. Feneſtra ſi adape
rietur in pariete latitudinis / quæ natura ſui breuior eſt quam ſit
areæ longitudo / tunc fiet non plus unica.
Atque erit illa quidem
ita poſita: ut in ea latitudinis linea breuior ſit linea altitu
dinis
: aut contra ut eius latitudo amplior ſit quam altitudo: quod
genus feneſtrarum accubantium dicitur.
Si igitur erit latitudo uti in
foribus retractior: tunc dabis ut ſit uacuum apertionis a dextra
in ſiniſtram pars totius parietis intimi nihil plus tertia / nihil
minus quarta, Apertioniſque ipſius infima linea diſtabit a
pauimento nihil plus quam ex nona totius altitudinis quater:
nihil minus quam eadem ex nona bis.
Longitudo apertionis capiet
dimidiam latitudinis ter.
Itaque ſic fiet ſi erit in apertione latitu
dinis linea quam altitudinis breuior.
Sin aut erit apertio a dex
tris ad ſiniſtram laxior: et ab imo ad ſummum preſſior: tunc ex to
ta parietis linea dabis amplitudini apertionis nihil minus dimi
diam /
nihil plus tertiam bis.
Altitudo aut in ea fiet itidem aut ex
dimidia latitudinis: aut bis partem illius occupabit tertiam.
Sed binæ interſtituentur columnellæ ſuperliminaris ſuſtinendi gra
tia.
Quod ſi erunt feneſtræ habendæ in pariete prolixiore / tunc
fient plures / et numero impares.
Numerum probaſſe in his ma
iores uideo ternarium / et fient hunc in modum.
Tota parietis lon
giſſima
linea diuidetur in partes nihil plus ſeptem: nihil mi
nus quinque.
Ex quibus tibi ſummito partes tris: eaſque feneſtris ſin
gulas ſingulis diſtribuito.
Altitudini autem apertionis dabis
quartam latitudinis ſepties: aut quantam nouies.
Quod ſi demum
placuerint feneſtræ numeroſiores: tunc id opus quando natu/
natu
ram
ſapiat porticus ab illis et præſertim a theatralibus dimenſio
nes
apertionum / quas ſuo loco diximus / tranſumentur.
Hoſtiorum
apertiones fient quales ſenatui curiæ ue deberi diximus.
Fene
ſtras ornabis opere corynthio: primarium hoſtium ionico: Fo
res tricliniorum et cellarum et eiuſmodi dorico.
Hæc de lineis
quantum ad rem facerent hactenus.
Sunt præterea quæ adigas ornamenta priuatis ædibus ali
qua non prætermittenda.
Veteres in pauimentis porticus qua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index