Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 406 > >|
1
Sequitur ut ſummas et breues quaſdam admonitiones colli
gam: quas ueluti leges cum in tota exornatione pulchritudi
numque
comperatione / tum et in tota re ædificatoria obſeruaſſe ne
ceſſe eſt.
Faciet etiam ad ipſum id quod pollicebamur nos ue
luti
epilogum collecturos.
Principio quidem quod uitia omnia defor
mitatis longe fugienda fore diximus: uitia idcirco præſertim
grauia in medium proferemus.
Vitiorum alia ex conſilio ac men
te: uti iudicium / electio: alia ex manu: uti ea quæ fabrili opere
tractantur.
Conſilii iudiciique errores atque peccata priora ſunt na
tura ſui et tempore /atque in ſe magis graues: atque item poſt com
miſſum
peccatum cæteris longe minus emendabiles.
Ergo ab his
ordiemur.
Vitio quidem dabitur / ſi regionem inſalubrem / impa
catam
infecundam / infoelicem / triſtem / maliſque tum patentibus tum
etiam occultis obnoxiam uexatanque elegeris / ubi opus ponas.
Erit et uitium / ſi areæ modum præſcripſeris non aptum / non acco
modatum
.
Si membra membris adiunxeris: quæ non mutuo inter
ſe conſentiant ad uſus incolarum atque commoditatem.
Si non ſingu
lorum ordinibus.
Si non toti familiæ liberorum / ſeruorum / matro
narum / puellarum / urbanorum
ruſticanorumque commodiſ ſatiſ cum di
gnitate cúiuſque prouiſum ſit una et hoſpiti etiam atque ſalutatori
bus.
Si aut nimium uaſta: aut nimis puſilla / aut nimium paten
tia / aut plus ſatis recondita / aut nimis coniuncta / aut nimis
diſſepata / aut ualde plura / aut pauciora effeceris quam res po
ſtulet
.
Si deerunt quibus æſtum / quibus frigora coleres ſine
moleſtia.
Si non aderunt diuerſoria: quibus te per bonam ualetu
dinem
exerceas atque oblectes: quibus etiam ab inualidis et non be
ne habentibus coeli temporumque offenſiones prohibeas.
Adde ſi non
erit ab hominum iniuria / a ſubitis caſibus ſatiſ munita et tu
ta
.
Si erit paries aut gracilior quam ut ſeſe ferre et tectum poſſit:
aut longe craſſior quam firmitudo exigat.
Si tecta inter ſe ſtilli
cidiis / ut ita loquar / altercantia.
Si imbrium uim in parietem intra
itionem fundentia.
Si nimium excelſa / aut nimium depreſſa poſue
ris.
Si apertionum hiatus uentos infectos / pruinas moleſtas /
ſoles importunos.
Aut contra ſi obſtruſiores cæcitatem odioſam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index