Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 406 > >|
1diores. Excauandi / impedimenta tollendi / atque purgan
di
eadem ferme ratio et finis eſt / de quibus mox dicemus.
Sed excauatio iſtic erit fruſtra / niſi infra uerſus mare fundum
ad defluxus rationes æque depreſſum ſubſequatur.
Venio ad foſſas. Optandum ne copia aquarum deſit: ne ue
uſus ad quos inſtituta eſt impediatur.
Ne deſit duplex erit
ratio.
Prima ut aliunde deriuata abunde influat: altera ut
concepta diutius aſſeruetur.
Deriuabitur foſſura ex his quæ
ſuperius dicta ſunt.
Ne aut impediatur iam deductæ uſus
aſſequemur cura et diligentia.
Siquidem ſæpe purgabitur
et importata deplebuntur.
Sed foſſam aquariam fluuium eſſe
conſopitum dicunt eique ferme omnia debentur / quæ fluento et in
primis fundi lateriſque ſoliditas et firmitudo exigit: nequid in
miſſas aquas abſorbeat: aut per interuenia deperdar.
Et item
profundiorem eſſe oportet quam latam: id quidem cum nauis feren
gratia tum et a ſole minus exhauriatur / minus hærbeſcet.
Multæ ab euphrate in tygrim foſſæ perductæ ſunt / quod ſit ille
quidem aluo ſublimior.
Gallia pars italia quæ circa infimum
padum et athiſim est / tota foſſis enauigatur.
id illic facile præſti
tit planities.
Ex nilo Prolomeus inquit Diodorus / cum nauiga
ret foſſam aperiebat : enauigata claudebat.
Vitiis remedia erunt
hæc.
Cohercio / purgatio / clauſuræ. Aggere flumina coher
centur.
Aggeris lineam ducito / ut non repente / ſed ſenſim
premat latera atque interſtringat.
Vbi uero ex faucibus angu
ſtioribus laxiora in uada dimiſſurus ſis: non abrupto immiſſo
ſed producto canali ſinito ut deinceps dilatatis undis ſe ſe
fluuius in priſtinam amplitudinem uendicet: nequid ob repen
tinæ
libertatis licentiam petulantibus inuoluulis et uortiginibus
lædat.
Confluebat fluuius melas in euphratem cupiditate fortaſ
ſis nominis adductus.
Artanatrix rex exitum fluuio obſtruxit re
gionemque late inundauit.
non multo poſt moles interpellatæ
aquæ tantis turbinibus tantoque abrupit impetu ut multa ſecum ar
ua traxerit: multaque ex parte galatiam phrygiamque uaſtauit.
Ho

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index