Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 406 > >|
1factæ occupent. Atque inde peruadentes auctis meatuum fiſtu
lis grandiores riui conſequantur.
Hoc tamen minus ute
mur ſi perticis utemur uirentibus.
Alii ſalictam / alnum po
pulum / et quæ aquas amant arbores per ripam ordinibus
frequentes plantant.
Habet id quidem commoditatem. Ser
uitium ſubeſt id quod de perticis dicebamus.
Nam interdum
ſtipitibus carie confectis demortuarum arborum perterebra
tiones et cuniculi manant.
Alii / quod mihi in primis pla
cet / uirgulta et omnem hærbarum copiam quæ uiuax aquiſ
quæ radicibus quam ramis ferax ſit / ad ripam complantant.
Quo
in genere præcipua eſt ſaliuncula / uincus / cannuſcula / et in
primis uitrex.
Nam is quidem multa et populoſa ſubcre
ſcit
radice / prælongiſque et rediuiuis fibris ſeſe profundit: ra
mis contra ſurgit humilibus et flexulis: qui undis alludan
tur / et minime irritent: et quod mirifice conferat planta hac
aquarum auiditate continuo ſeſe per fluuium immerſum pro
uehit.
Quo autem loci ſecundum fluminis rigorem agger
directus erit nudam et terſam penitus ' eſſe ripam oportet /
nequid offendat / quo fluendi lenitas irritetur.
Vbi uero ſe
ſe in flexu agger obiecerit fluuio / quo illic robuſtius obſi
ſtat
pluteis obfirmabitur.
Sin autem tota fluminis moles tranſ
uerſo
erit obice depellenda aut ſuſtinenda: tunc per æſtatem
ubi erit aqua minor alueo patenti facito cratem iunctis ſtipi
tibus robuſteis prelongis: cratemque fibulis bene compagina
to et concatenato: ponitoque ſtipites directum per alueum:
ut frontibus undam defluentem excipiant: perfigitoque quo
ad per id ſolum liceat profundum in alueum palos præacu
tos
inditos foraminibus ad eam rem factis.
Qua obfirmata
inſternito alternis tranſuerſariis tignis: et in cratem huiuſ
modi exaggerato lapidum molem: eamque adglutinato cal
ce: aut ubi per impenſam non liceat faſcibus iuniperi inter
mixtis annectito.
Fiet inde ut ponderis immanitatem cratiſque
firmitatem
nequeant promouere.
Quod ſi uorticibus ſubruere
inſtraturam proſequentur / conferet iuuabitque rem.
Nam præſtabit qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index