Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 406 > >|
1Ad bizantium non mutatur niſi excurſione in ponto. In pro
pontidem ſuapte natura mare continuo ab ſe quæcunque a flu
minibus inuecta ſint reiicit ad Iittora.
Quæ enim agitatio
nibus
commouentur / ubi quieti data ſedes eſt immorantur.
Sed cum littoribus pleriſque omnibus uim harenæ aut lapides
reiectos intueamur / iuuat id referte quod apud philoſophan
tes inuenio.
Harenam alibi diximus fieri ex limo: quem ſol
denſarit poſtquam id æſtus in minuta corpuſcula diſciderit.
La
pides a maris aqua gigni autumant.
Nam ſole quidem et mo
tu aquam dicunt intepeſcere / exſiccari / ac perinde inſpiſſa
ri partibus leuioribus exhauſtis: ducique ad eam craſſitudinem
ut ſi quando mare paululum interquieſcat: ſenſim cutim ob
ducat mucoſam et admodum bituminoſam: rumpique mox cu
tim hanc / et diſſipari nouiſſimis motibus et colliſionibus in
globeſcere
: fierique quippiam ſpongiis perſimile: deferrique
globos hoſce ad littus.
Quo loci harenas illic commotas ad
glutinat ſibi atque ad ſe comprehendit.
Apprehenſas aut ui
ſolis et ſalis exiccari / denſiuſque concogi: et temporibus du
reſcere uſque ut fiat lapis.
Hæc illi. Nos tamen uidemus ad
fluminum hoſtia paſſim excreſcere littora: præſertim ſi ſint
illa quidem flumina / quæ per agros ſolubiles fluant: in quæ
plures torrentes confluant.
Nam ea quidem pro faucibus ad
littus maris hinc atque hinc multum harenarum et calculorum
exaggerant: littuſque producunt.
Id ita eſſe manifeſtant hy
ſter
et phaſis colchorum / et alii maximeque nilus.
Aegyptum ue
teres nili domum appellauere / et olim mari opertum fuiſſe
uſque ad paludes peluſias aſſeuerant.
Tum et ciliciæ magnam
eſſe agri partem a fluuio adiectam referunt.
Ariſtoteles mo
tum eſſe rerum continuum arguit: et futurum ſpatio temporis
ut locum mare monteſque commutent.
Hinc ille. Quicquid ſub
terra eſt inquit in apertum proferet ætas: Defodiet condetque latentia
Redeo ad rem.
Habet hoc præterea fluctuſ in ſe / ut ad maceriem
obiectam appellens infeſtus arietet atque inſurgat recedens aut quam al
to cadant propulſæ aquæ tam multo harenas excauent.
Videre li

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index