Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1elegans antiquitatum perſcrutator ex ueterum teſtimoniis Protho
genii nepotes excogitaſſe hominibus domicilia aſſeuerat / quæ ex
foliis harundinum & papiro intexerentur.
Sed nos redeamus ad rem
Veteres igitur & in primis Theophraſtus ſcindere arborem prae
ſertim abietem et piceam et pinum iubent / ubi primum germinaſ
ſe teneroſque caudices prompſiſſe occeperint: Vbi & propter hu
moris exuberantiam facile corticem amouiſſe poſſis: Eſſe tamen
aliquas poſt uindemiam: quæ cæſæ commodiores ſint: uti eſt acer
ulmus / fraxinus / tilia / Robora item ſi credantur uere / fieri teredi
noſa atteſtantur.
At eadem ſi cedantur bruma / fieri ut neque uitien
tur / neque pandantur: Et faciat ad rem quod adnotarunt materiam
quidem: quæ per brumam flante borea cedatur / etiam uirentem bel
liſſime & prope immunem fumo ardere: Quæ res inditio eſt hu
morem ſuccoſam eſſe non crudo ſed digeſto.
Vitruuio placuit
materiam cedi a primo autumno uſque antequam flare incipiat Fauoni
us.
Heſiodus quando inquit ſol noſtrum in caput pendens multa
inferueſcit ui : et hominum inde color fuſcatur / tunc meſſis inſtat
Cum uero decidere folia ceperint / tu ſiluam cedito.
At Cato rem
totam ſic moderatur.
Materiem inquit ſi robur ſit / cedito ubi ſol
ſtitium fuerit: Nam ad brumam ſemper intempeſtiua eſt: cætera
materies quæ ſemen habet cum maturum fuerit: quæ non habet /
cum libuerit: Quæ maturum & una uiride habet / tunc cedito cum
ſemen exciderit: Vlmum uero cum cadunt ſolia.
Et referre pluri
mum aiunt qua luna ferrum adigas.
Namque tantam quidem uim
lunationum eſſe in eiuſmodi rebus ferro attingendis putant cum
cæteri / tum in primis Varro: ut etiam qui tondantur luna decre
ſcente fieri confeſtim caluos aſſeuerent: Eaque de re Tiberium prin
cipem referunt diem capillo tondendo ſeruaſſe.
Aſtronomi affir
mant non defuturam animo triſtitiam ſi capillum aut unguem ſe
cueris luna oppreſſa maleque affecta.
Illud faciat ad rem quod aiunt
quas res ad uſum habiturus ſis / ut locis moueantur has ferro manu
que tractandas cum fuerit luna in libra cancroue: Quæ uero ſtabili
a & locis immota futura ſint / tunc incohandas et pertractandas
cum erit luna in leone tauroue & eiuſmodi.
Sed cedi oportere ma

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index