Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1modi opera quæ plaſtica nuncupantur probari inter egregias ſami
am arretinam et mutinenſem.
In Hiſpania pergameam: In Aſia
unum hic breuitatis gratia non prætermittam / quæque de lateribus
uſque dicta ſunt.
Eadem in tegulis tectorum atque imbricibus: atque
tubulis: atque omni denique plaſtico fictilique opere fore obſeruanda.
Diximus de lapide: Sequitur ut de calce dicendum ſit.
Calcem ex uario lapide Cato cenſorius improbat: Et calcem quæ
fiat ex ſilice ad omne opus damnat.
Tum et ad calcem efficien
dam uehementer eſt in utilis lapis quiſquis exhauſtus / arridus /
putrens / in quo excoquendo ignis non inueniat quid abſummat:
quales ſunt tofinei: et qui circa Romam agro fidenate atque albano
ſubruffi atque pallentes ſunt.
Tertia enim parte ſui ponderis quam ſu
us fuerat lapis leuior ſit calx oportet ea / quam periti probent.
Quin et lapis nimium ſiccoſus et natura et natura madens / quod
ſub igne uitreſcat / haud quaque eſt ad calcem efficiendam utilis.
Viridis inquit Plinius / lapis igni uehementer reſiſtit. At nos de
porphirite lapide compertum habemus / non modo flammis non
excoqui / uerum et contigua quæque circumhereant ſaxa intra forna
cem reddere / ut ignibus ne quicquam ſatis excoquantur.
Atqui &
terricoſam quoque lapidem / quod calcem impuram reddat / reſpu
unt.
Sed calcem in primis laudant uetereſ architecti: quæ de lapi
de fiat præduro et admodum ſpiſſo & præſertim albo: Hanc. n.
cum cæteris uſibus non incommodam: tum maxime teſtudinibus
firmiſſimam ducunt: Secundo loco probant calcem eam: quæ ſit
ex lapide alioquin non leui et putri: ſed fiſtuloſo: Hanc enim ad
opus tectorum eſſe omnium præcipuam & cæteriſ ductibiliorem
et reddere opera ſplendidiora cenſent.
Vidimus & in Gallia uſus
architectos calce non alia / quam quæ facta ſit ex collectitio torrertium
ſaxo globoſo / fuſco / præduro & eiuſmodi ut poſſis putare ſilicem
eam tamen in opere tum ſaxo tum lateribus multa per tempora e
gregiam præſtitiſſe firmitatem conſtat.
Inuenio apud Plinium e
am quæ fiat ex molari lapide calcem eſſe natura pingulentam: id
circo ad omnes uſus percommodam.
Nos experto intelleximus
eum molarem lapidem qui guttatim ſale aſperſus est / cum rudior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index