Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1latentes ſuberudi aliqui calculi / euenit ut hi quidem in dies putre
ſcant: et ſubinde emittant puſtulas / quibus omnis expolitio uitietur.
Adde quod calce non uno ſimul ut ita loquar proluuio infundere
ſed ſenſim oportet madefacere alteris atque alteris / atque item alteris
aſperſionibus / quoad plane ſit ebria reddita.
De hinc loco humecto
et ſub umbra pura ſine ulla rerum aliarum mixtura / et nihil plus quam
ſummotenus leui operta harena aſſeruanda eſt / quoad temporis mo
ra liquidius fermentetur.
Et compertum quidem habent calcem
diuturna huiuſmodi fermentatione multum ad uirtutem augere.
Nos quidem ueteribus ac deſtitutiſſimis in ſcriptis relictam / poſt
annos uti ex multis coniecturis perſpicue patebat / quingentos nuper
inuentam uidimus madidam et liquentem / et ut ita loquar matu
ram adeo ut mollitie mella oſſiumque medullas longe ſuperaret:
Atque ea quidem ad quemuis uſum non eſt ut putes commodius poſſe
quippiam inueniri.
Duplum refert ſic habita harenarum quam quæ
recenter extincta miſceatur.
In his igitur calx atque gipſum no con
ueniunt / in cæteris conueniunt.
Illico enim eximas ex fornace: ac
ſub umbra et ſicco in loco habeas / mox infundas oportet: Nam ſiue
fornace ipſa / ſiue alibi ad auram ad lunam / ad ſolem adſeruetur:
præſertim æſtate ociſſime reſoluetur in cinerem / et fiet inutilis.
Hactenus de his. Fornacibus lapidem ne imponas monent ni con
fregeris / ita ut ſint fruſta glebis non minora / ſino illud quod fa
cilius coquantur.
Compertum quidem eſt mediis in lapidibus præ
ſertim globoſis interdum adeſſe uacuas aliquas concauitates: qui
bus aer incluſus plurimum afferat detrimenti: Nam ſuccenſo forna
cibus igne fit ut iſtic ſeu frigore introrſus abſcedente aer perſtrin
gatur / ſeu in caleſcente demum lapide idem ipſus aer in uaporem
exaugeatur / fit inquisitus ut contumeſcat et quaque uerſus perfracto carcere
quo cohercebatur immani ſonitu acrique impetu erumpat / totamque for
nacis congeriem diſturbet atque peruertat.
Et ſunt qui lapidibus
iſtiuſmodi uiderunt media intus uigere animantia cum alia et di
uerſa / tum uermes piloſo dorſo et multi pedes / qui quidem forna
cibus ſoleant diſpendium afferre.
Neque hic non ſubiungam digna
quædam memoratu d rebus iſtiuſmodi / quæ noſtra ætate uiſa ſunt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index