Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 166 > >|
1tis Decius Lælius & C. Triarius, Syriacis C. Caſ­
ſius, Rhodijs C.
Marcellus cum C. Pomponio: Libur­
nicę at〈que〉 Achaicę claſſi Scribonius Libo & Marcus
Octauius: toti tamen officio maritimo M.
Bibulus
præpoſitus cuncta adminiſtrabat, ad hunc ſumma
imperij reſpiciebat.
Idem Cæſar in tertio: Et naui­
bus longis Rhodijs decem, & Aſiaticis paucis Ale
xandriam peruenit.
Tullius de Diuinatione: Poſtre
mo à Rhodia claſſe deſerti.
Tranquillus etiam in lo
co ſuprà citato.
Liuius decadis quartæ libro ſepti­
mo: Rhodij celebratis exequijs aduerſus claſſem,
quam fama erat ex Syria uenire, XIII. ſuis nauibus,
& una Coa quinqueremi ad terram Gnidiorum, ut ibi
in ſtatione eſſent, profecti ſunt.
Punicæ etiam naues
à Liuio dictę, decadis quartę libro ſeptimo: Iam o­
mnes in conſpectu erant, duæ Punicę naues antecede
bant Romanam claſſem.
Idem in eodem: Ad inferendum
hoſtibus terrorem, C.
Liuius cum duabus quinquere­
mibus Romanis, & quatuor quadriremibus Rho
dijs, & duabus apertis Smyrneis in Lyciam eſt miſ­
ſus.
Idem: Et erant naues Rhodiæ longę omnium
celerrimæ tota claſſe.
Nauis Sidoniæ mentio eſt
apud Herodotum ἐμ πολυμνίᾳ, Ἐνταῦθα ὁ ξέρξης μετεκ
εκ τοῦ ἅ ρματος ἐς νέα σιδωνίην ἵζετο ὑπὸ σκηνῇ χνσιῇ.
id eſt:
Hic Xerxes relicto curru Sidoniam nauem conſcen
dens, ſub aureo tentorio ſedit.
Et in eadem, Ὡς ἐπε
θύμησι, καὶ ἐποίεε ταῦτα, ἐσβὰς ἐς σιδωνίην νέα ἐς τήν περ ἐσέβαι
νε αἰεὶ, ὅκως τοι ἐθέλοι τοιοῦτο ποιήσαι.
id eſt: Vt autem ho­
rum eum deſiderium cœpit, & hæc faciebat: Sido-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index