Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 166 > >|
1nauem paraſſe, unde & Danais uocata fuit. Hæc
ideo adiecimus ex Commentarijs in Apollonium,
ut ſcias nullam de Danao factam mentionem apud
Plinium, cum ex multis authoribus diuerſos refe­
rat longæ nauis inuentores, cum ait: Aegeſias Pa­
ralum, Cteſias Samyram, Saphanus Semiramin,
Archimachus Aegeonem.
Nauium longarum mul­
ta mentio apud Tullium, Cæſarem, & reliquos re
ceptos autores, quibus legendis facile agnoſcitur
diſcrimen inter longas & onerarias.
Tullij Epiſto
larum familiarium libro duodecimo: Lentulus
S.P.q.R.
Quam ſuſpicionem conſecutæ res aliquot
ſunt, maxime quòd ſubito ex Lycia Sex.
Marius &
C.Titius legati Dolabellæ à claſſe diſceſſerunt, na
ui que longa profugerunt, onerarijs relictis; in qui
bus colligendis, non minimum temporis, laboris
que conſumpſerant.
Cæſar in quarto Commenta
riorum: Quibus adductis eos in fidem recepit, na
uibus circiter LXXX.onerarijs coactis contractiś­
que: quot ſatis eſſe ad duas legiones tranſportan­
das exiſtimabat quicquid præterea nauium longa
rum habebat, quæſtori, legatis, præfectiś que di­
ſtribuit.
Idem in tertio: Quibus de rebus Cæſar à
Craſſo certior factus, quòd ille aberat longius, na
ues interim longas ædificari in flumine Ligeri,
quod influit in Oceanum, remiges ex prouincia in­
ſtitui, nautas, gubernatoreś que comparari iubet.
Idem in quarto: Ad hæc cognoſcenda prius quàm
periculum faceret, idoneum eſſe arbitratus, C.
Vo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index