Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1tico apparatu egregie inſtructæ, reliquæ triremes,
biremes
, & actuariæ erant.
Vides ut cum potuiſ­
ſet
ſcribere διήρεις, ut dixit τριήρεις, maluit dicere δί­
κροτα
: credo quòd ſic uſurpatum uidebat à proba­
tiſſimis
autoribus linguæ Græcæ, quos ſequeba­
tur
.
Appianus quoque Alexandrinus in Mithrida­
tico
, his uerbis, Καὶ νῆες κατάφρακτοι τριακόσιαι, δίκροτα δὲ
ἕκατον
.
και ἄλλη παρασκουὴ τούτων. id eſt: Ter centum con
ſtratæ
naues, dicrota centum, cum reliquis harum
armamentis
.
Idem in eodem, Ὁ λκάδος δὲ βασιλικῆς
ἑσίῳ
παραπλεούσης, ῥοδία δίκροτος ἐπι αὐτὼν ἀνήχθη.
id eſt:
Cum
autem regis oneraria nauis uelis præteriret,
biremis
Rhodia in eam impetum fecit.
Quin & Tul
lius
Epiſtolarum ad Atticum XVI. eo uocabulo
uſus
ad amicum eſt, dum ait: Nam & ipſe Domi­
tius
bona plane habet dicrota: ſunt〈qué〉 nauigia præ
terea
luculenta Sexti Buceali, cæterorum〈qué〉.
nam
Caſſij
claſſem, quę planè bella eſt, non numero.
Idem
Tullius
in quinto ad Atticum: Ἄφρακτα Rhodiorum,
& dicrotum Mitylenorum, & aliud cataſcopium.
Quare fit ut exiſtimem, apud A. Hirtium, aut si quis
eſt
alius qui quartum de bello ciuili librum con­
ſcripſit
, Dicrota octo, non Dierotas legendum, ut habe
tur
in uulgatis: Capit ex eo pręlio pentiremen unam,
triremes
duas, dicrota octo, complures remiges
Octauianos
.
Cæſar ipſe in 111.de bello ciuili bire­
mes
dixit, his uerbis: Quatuor biremes ſubiectis
ſcutulis
, impulſas uectibus in interiorem partem
tranſduxit
.
Liuius decad. tertiæ libro quarto: Le-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index