Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 166 > >|
1δαίνων ἀπ´ τοῦ καταστρώματος, palam eſt eam Liburnicam,
in qua erat Euricles, habuiſſe καταστρώματα, & ſic ad
belli uſum maxime aptam fuiſſe.
& ſanè Cęſar Augu
ſtus, Οὐ πρὸς ὕψος, οὐδὲ ὄγκον ἐπιδιεικτικῶς πεπηγυͅαις ναυσὶ,
εὐστρόφοις δὲ, καὶ ταχείαις, καὶ πεπληρωμέναις ἀκριβῶς εξηρτυμέ
νος, ὲν ταραντι καὶ βρεντεσίῳ σωνέχων οὺ ναυτικὸν, ἔπεμπε πρὸς
ἀντώνιον, ἀξίων μὴ διατρίβειν τὸν χόνον.
id eſt: Inſtructus au
tem Cæſar non nauibus illis altis & amplis, quæ
oſtentationis gratia parantur: ſed agilibus, celeri­
buſ〈qué〉, & ijs uiris probè oppletis, Tarenti & Brun­
duſij claſſem continebat.
miſit autem ad Antonium
nuntium, petens ut ne amplius tempus otio ſitere
rent: ut inquit Plutarchus in Antonio.
Liburnicam
imitatur nautilos piſcis, autore Plinio in nono,
Cap. XXIX. dum ait: Inter præcipua autem mira­
cula eſt qui uocatur nautilos, ab alijs pompilos.
Supinus in ſumma æquorum peruenit: ita ſe pau­
latim ſubrigens, ut emiſſa omni per fiſtulam aqua,
uelut exonerat9 ſentina, facile nauiget. poſtea duo
prima brachia retorquens, membranam inter illa
miræ tenuitatis extendit: qua uelificante in auras,
cæteris ſubremigans brachijs, media cauda ut gu­
bernaculo ſe regit: ita uadit alto Liburnicarum gau­
dens imagine, ſi quid pauoris interuenit, hauſta ſe
mergens aqua.
Quæ Liburnicæ nomen à patria ſor
titæ ſunt: quoniam naues dicimus Aegyptias, Aſiati­
cas, Syriacas, Rhodias, Liburnicas, at〈que〉 Achaicas,
& eiuſmodi.
ut Cæſar in tertio de bellis ciuilibus:
Pręerat Aegyptijs nauibus Pompeius filius, Aſiati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index