Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1aequale a motore, ergo conficit tres portiones;
in quarta quatuor, in decima decem, & ita de
inceps.
Obijcies primo, in portione AB iam
adesse impetum; nec mobile recedere ab A
quin impetus adsit: cum etenim impetus ema­
net a motu, & sit eius passio, est ab eo insepa­
rabilis, & proinde ubi est motus, est pariter im­
petus, quemadmodum ubi est ignis, est pari­
ter calor: nec causa est prior effectu tempore,
sed natura; quod non obstat, quin in eo­
dem instanti in quo est ignis, seu motus,
sit pariter calor seu impetus.
Responditur conceden­
dum, quod etiam in eodem instanti in
quo est motus, fieri possit ut sit pariter im­
petus, si vice versa mihi concedatur, nil
esse prius sua causa, & proinde impetum non
antecedere motum a quo est productus: at
dum mobile est adhuc in A non movetur, sed
quiescit: nec potest vere dici quod moveatur,
quin ab A recedens perveniat in B, unde sicut
est absurdum dicere ignem producere calorem,
quin prius sit productus ipsemet ignis, ita pa­
riter esset obsurdum asserere, motum produ­
cere impetum, quin sit productus ipsemet mo­
tus, & proinde prius quam mobile sit in B.
Nec
dicas iam motum adesse priusquam perveniat
in B; nam quocumque primo perventum
erit, tum in eo puncto intelligo esse B: non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index