Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO PRIMA.
Solidi penduli naturaliter moti vibratio­
nes quantumvis semper minores, sunt
aequidiuturnae.2[Figure 2]
Sit solidum A pendulum debite applicatum filo
BA, quod ab altera parte elevatum naturaliter,
postea faciat hinc inde vibrationes semper mi­
nores, ita ut prior vibratio sit V.G. per spatium
CD maius, posterior vero per spatium EF minus.
Dico quod dicta vibrationes erunt aequidiuturnae,
ita ut vibratio per spatium CD sit eiusdem du­
rationis, ac vibratio per spatium EF.
Sit aliud solidum G aequipendulum solido A, de­
bite applicatum filo HG, quod elevetur ab una
parte eodem tempore minus quam solidum A
ita ut sint minores vibrationes solidi G, quam,
solidi A, ut sit motus penduli G in initio per
spatium IK aequale spatio EF.
Quoniam spatia EF, & IK, sunt aequalia ex sup­
positione, sunt etiam vibrationes EF, & IK,
aequidiuturnae,,sed IK, & CD sunt pariter
aequidiuturnae, ergo EF, & CD sunt etiam
aequidiuturnae.
Quod fuit probandum.
Per primam suppositionem.
Per secundam suppositionem.
Per pr. pron.
PROPOSITIO II. PROB. PRIMUM

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index