Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO VIII. PROB. IV.
Dato plano inclinato, super quo per spatium
datum grave moveatur in nota diuturni­
tate, determinare in eodem plano spatium
per quod dictum grave moveatur in qua­
vis alia diuturnitate data.9[Figure 9]
Sit A diuturnitas gravis B, dum descendit in
C super plano inclinato BC, & data diu­
turnitas D.
Praescribendum est aliud spatium in eodem pla­
no BC, per quod idem grave pertranseat in
diuturnitate D.
Fiat H tertia proportionalis ad A & D, & ut
H ad A fiat BG ad BC, Dico BG esse spa­
tium quaesitum.
Quoniam BC, & BG sunt in duplicata ratione
datorum temporum A, D per constructionem,
per ipsa cadet grave B diuturnitatibus A, D
datis, ergo reperta est BG quaesita.
Quod
faciendum erat.
Per 6. huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index