Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO III
Ducto gravi super plano inclinato, & in­
de perpendiculariter; perquirere eius mo­
tum in pari diuturnitate.
50[Figure 50]
Ducatur grave super AB incli­
nationis notae, diuturnitate AB
data, & inde perpendiculariter, per
BD; venari motum perpendicularem
in diuturnitate AB.
Producatur DB, donec concurrat cum AC
orizontaliter ducta in C, et sit BC
diuturnitas motus per BC. Fiat
BE aequalis AB, & CD tertia ad CB, CE.
Per 15. pr. huius.
Per 11. sexti.
Dico BD esse quaesitum.
Quoniam CE est diuturnitas CD, erit BE
diuturnitas BD, si motus præcedens fuerit per
CB; at pariter si per AB.
Ergo diuturni­
tate AB aequali BE pervenit in D.
Quod etc.
Per 7. pr. huius.
Per pr. huius.
Corollarium
Hinc sequitur ut in praecedenti, quod impetus
infra B idem est, fuerit ne motus praecedens
per CD, ac per ABD.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index