Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XIV.
Dato foramine, aptandum sit aliud datum
simile, magnitudinis diversae, a quo aqua
fluens cum fluente a primo, habeat ratio­
nem datam.101[Figure 101]
In vase AB, dato foramine C, & alio D ut
supra dictum est; & data sit ratio aquarum E, F.
Aptandum est foramen D ea lege, ut aqua per il­
lud fluens, cum aqua fluente a C, sit ut F ad E.
Super orizontali ducta CG fiat foramen G,
aequale foramini D; & perquiratur ratio
aquarum fluentium per C, & G, & sit ut E
ad H: quae si est eadem quae est inter E, & F,
habemus intentum; ni sit, fiat aliud foramen
infra seu supra G ei simile, & aequale a quo
fluat aqua quae cum fluente ab ipso G habeat
rationem ut H ad F, & sit I.
Quod si fieri
nequit problema est insolubile.
Dico I esse
foramen quaesitum.
Per 8. huius.
Per 13. huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index