Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
[Figure 101]
< >
page |< < of 177 > >|
1bilis natura, indiferenter nimirum se haben­
tis ad motum, & quietem.
Vi autem ex eadem
tandem videamus, qua proportione motus ac­
celeratio fieri debeat, & an experimentis
respondeat.58[Figure 58] Ducatur mobile A, ab
A versus E a quovis motore, seu
naturaliter a gravitate deorsum, seu
violenter ab impellente; et spatium AE con­
cipiatur sectum in portiones aequales in pun­
ctis B, C, D tali ratione, ut in B mobile
ductum virtute motus ab A in B acquirat impe­
tum, ex quo motus item subsequatur; seu quod
idem est, cuius virtute potentia mobilis eun­
dem continuendi motum, reducatur ad actum
secundum modo superius explicato; si conci­
piamus in B deficere actionem motoris, idem
nihilominus eiusdem velocitatis perseverat, &
continuatur motus; unde per tantundem tem­
poris fertur per portionem aequalem ipsi AB,
puta in C.
Ni vero motoris actio deficiat, eius
virtute fertur itidem mobile per portionem
aequalem ipsi a AB; unde in secundo tempo­
re conficit duas spatij portiones, eidem AB
aequales; & proinde dum prodit in D, movetur
motu dupliciter velociori, & sortitur dupli­
cem impetum, seu huius duplicis motus con­
tinuationem; ex quo in tertio tempore, ducitur
per duplum eiusdem portionis AB, at per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index