Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO V
Data diuturnitate in plano perpendiculari
motus gravis, quod perseveret moveri super
plano declinante; & data super eo diutur­
nitate, reperire longitudinem.52[Figure 52]
Ducatur grave perpendiculariter per AB diu­
turnitate C, & demum super plano incli­
nato BD, & data sit diuturnus E.
Perquirenda sit longitudo super BD quam grave
conficiat diuturnitate E.
Fiat ut C ad E ita AB ad BF, unde si AB
concipiatur tanquam diuturnitas motus super
AB, erit BF diuturnitas motus super BD.
Producatur FB donec concurrat cum A G ori­
zontaliter ducta in G.
Et fiat CD tertia pro­
portionalis ad GB, GF.
Per 12. sexti.
Per 11. sexti.
Dico BD esse longitudinem quaesitam.
Quoniam AB est diuturnitas ipsius AB per sup­
pos; GB erit diuturnitas ipsius GB, at GF
est diuturnitas ipsius GD, igitur residuum BF
est diuturnitas BD.
Quod etc.
Per 15. primi huius.
Per 3. pr. huius.
Corollarium.
Grave prodibit per AB, BD aequis tempo­
ribus si diuturnitas E fiat aequalis diu­
turnitati C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index