Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 177 > >|
1unde quo plures temporum portiones, spatia
ad duplicatam rationem magis accedunt.
Ut
autem datis temporibus, facile spatia peracta
reperiant, qui parum in arithmeticis progres­
sionibus versati sunt, duc numerum tempo­
rum, si sit par, in medietatem, & adde medie­
tatem, si impar, in portionem maiorem medie­
tatis, & prodibit summa spatiorum in dato tem­
pore peractorum.
Dentur 4 tempora, duc in
2 producto 8 adde medietatem 2, sit 10 sum­
ma spatiorum.
Dentur tempora 9, duc in 5,
productum 45 est summa spatiorum.
Auge­
tur igitur, ni fallor, motus iuxta progressionem
arithmeticam, non numerorum imparium ab
unitate huc usque creditam, sed naturalem; at
nihilominus, cum fere ijdem effectus subse­
quantur, ob insensibilem discrepantiam; mi­
randum non est, creditum fuisse spatia esse in
duplicata ratione temporum; quandoquidem
etiam si verum precise fortasse non sit, est
attamen adeo veritati proximum, ut verita­
tem in adhibitis experimentis sensus percipe­
re nequiverit, quamobrem excusandi sunt
quicunque ita censuerunt.
Ego autem modo
veritatem delitescentem detexisse spero, cau­
sam nimirum a qua huiusmodi proportio ema­
nat aperuisse, & insuper quales errores fue­
rint in suppositionibus, & experimentis huc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index