Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XIV. PROB. VII.
Data linea perpendiculari, per quam grave
descendat, cui annectatur linea, seu pla­
num declinans; in declinante reperire
punctum, quo grave perveniat eo tempo­
re, quo pertransiverit perpendicularem.15[Figure 15]
Sit triangulum ABC orthogonaliter erectum
super plano orizontali BC, cuius latus AB
intelligatur linea perpendicularis, per quam
grave descendat, & latus AC planum incli­
natum.
Oportet in plano AC reperire punctum quo gra­
ve perveniat eodem tempore, quo in B.
Fiat ut AC ad AB, ita AB ad tertiam AD,
& D erit punctum quaesitum.
Per 11. Sexti.
Quoniam velocitas super AD ad velocitatem in
AB est ut AB ad AC, & proinde ut AD
ad AB per const, quae velocitates eadem con­
tinuo duplicata proportione augentur, gra­
via in eis moventur tempore aequali, quia quo­
tiscunque spatia sunt ut velocitates, aequali
peraguntur tempore, quod, etc.
Per 11. huius.
Per 3. & 7. huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index