Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XX. PROBL. XII.
Datis duobus planis diverse inclinatis lon­
gitudinis notae; & nota diuturnitate gra­
vis moti super uno, reperire diuturnita­
tem si moveatur super alio.21[Figure 21]
Sint plana AB, CD inclinata, & sit data diu­
turnitas E plani AB.
Oportet reperire diuturnitatem plani CD.
Fiat AF, paralella, & aequalis datae CD, in qua
reperiatur punctum G quo perveniat grave,
tempore quo in B, unde E est etiam diuturnitas
spatij AG, quo dato, & spatio AF perquiratur
eias diuturnitas, quae sit H, & dico H esse
diuturnitatem quae grave descendit in CD.
Per 17. huius.
Per 9. huius.
Quoniam E, H sunt diuturnitates gravium de­
scendentium in AG, seu AB, & AF, per con­
structionem, & AF est aequalis, & paralella
datae CD per constructionem, sunt etiam E, H
diuturnitates ipsarum AB, & CD, unde
reperta est diuturnitas ipsius CD.
Quod, etc.
Per 3. pron.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index