Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 177 > >|
1
POSTULATUM VII
Ductis planis inclinatis, & linea perpen­
diculari inter binas paralellas orizon­
tales, Gravia super illis mota ubi perveni­
unt ad paralellam inferiorem habent aequa­
les velocitatis gradus; & proinde si ab in­
de infra sortiantur parem inclinationem,
aequevelociter moventur.
Videtur probabile. Primo quia si diuturni­
tates sunt longitudinibus proportionales, ut
propositione 15. huius probatum fuit, credibile
est motus in fine esse aequales.
Secundo. Argumento ducto ab experientia pen­
dulorum, quae quantumvis longiora, aut brevio­
ra, & proinde circa finem magis, aut minus in­
clinata, pariter ascendunt, si pariter descendant.
Tertio. Quia videmus aquam per siphones rectos,
sive obliquos, seu inclinatos ductam, pariter
ascendere, si pariter descendat.
Ceterum fa­
teor minorem evidentiam hoc postulatum caete­
ris praemissis prae se ferre, quae fuit causa quod
illud, ut in praefatione, segregaverim, & se­
quentia, alia methodo, tangendo fere tantum­
modo exposuerim, & a pluribus alijs proposi­
tionibus, quae hinc deduci facile possent, data
opera abstinuerim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index