Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO VII.
Lineae descensus gravium super plano inclinato mo-
torum, sunt in duplicata ratione diuturnitatum.
Sint AB, CD plana pariter inclinata, super quibus mo-
veantur gravia A, C, & sint EF ipsorum diuturnitates.
Dico AB, CD, esse in duplicata ratione ipsarum E, F.
Secetur AB bifariam in G, & erecta GH, perpendiculari
longissima, fiant pendula HI, HK, quae sint inter se ut A
B, CD, & eleventur in L, M, describentia arcus LI, KM,
secantes GH in N, O, & ab N hinc inde secentur arcus N
P, NQ aequales quo ad sensum rectis GA, GB, & ductis P
H, QH, secetur pariter arcus LI, in R, S, & intelligan-
tur arcus PQ, RS, tam parvae curvitatis, ob maximam
longitudinem pendulorum HI, HK, ut pro rectis habean-
tur, puta portionis minimae, & proinde aequales rectis A
B, CD: sit Z quadratum diuturnitatis E, & V, diuturnitatis
F, & sint XY diuturnitates vibrationum PQ, RS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index