Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XXI. PROBL. XIII.
Datis duabus diuturnitatibus, quarum prior sit gravis
moti super plano dato longitudinis notae, & dato
alio plano diversimode declinante; reperiendum est
in eo punctum, quo grave perveniat in secunda
diuturnitate data.
Dato plano declinante AB, super quo grave A movea
tur diuturnitate C, & dato alio plano D declinationis
quae sit dissimilis declinationi datae AB; data itidem diu-
turnitate E.
Oportet reperire in D punctum quo grave perveniat in
diuturnitate E.
Ducatur AF parallela ipsi D, in eaque reperiatur pun-
ctum F, quo grave perveniat tempore quo in B, & prae-
scribatur in eadem spatium AG per quod moveatur in
diuturnitate E, & fiat DH aequalis ipsi AG, & dico H
esse punctum quaesitum.
Per 17.
hujus.
Per 8.
hujus.
Quoniam diuturnitates in AB, AF sunt aequales per con-
structionem, & C, E sunt diuturnitates super planis AF,
AG per constructionem, sunt etiam diuturnitates super
AB, AG, & proinde super DH ipsi AG aequali, &
paralellae, quod, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index