Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XXIII.
Duo gravia descendentia super planis diversa ratione
declinantibus, perveniunt ad idem planum orizon-
tale ea ratione, ut sit eadem proportio inter diutur-
nitates, quae inter dicta plana si ab eodem puncto ad
idem planum orizontale producta sint.
Datis planis AB, AC declinantibus, ductis ab eodem
puncto A ad planum orizontale BC.
Dico quod diuturnitates gravium descendentium per AB, AC
sint ut AB ad AC.
Fiat ut AC ad AB ita AB ad AD, ita ut grave perveniat
in D eodem tempore quo pervenit in B.
Per 13.
hujus.
Quoniam est ut AD ad AC, ita quadratum temporis AD
ad quadratum temporis AC, & tempora AD, AB
sunt aequalia, & proinde eorum quadrata; ergo ut AD
ad AC ita quadratum temporis AB, ad quadratum tem-
poris AC, sed ut AD ad AC, ita quadratum AB ad qua-
dratum AC, ergo ut quadratum temporis AB ad quadra-
tum temporis AC, ita quadratum AB ad quadratum AC,
ergo ut tempus AB ad tempus AC, ita AB ad AC.
Quod fuit probandum.
Per Cor.
7. hujus.
Per 17.
hujus.
Per 2.
pronun.
Per 19.
sexti.
Per 22.
sexti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index