Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XVII. PROBL. IX.
Dato plano declinante, super quo grave descendat, &
dato alio plano minus declinante, in hoc reperire
punctum, quo perveniat mobile eo tempore, quo
pertransit dictum planum magis declinans.
Sint plana AB, AC quorum AC minus inclinatum.
Oportet in AC reperire punctum, quo grave perveniat,
quando pervenit in B.
Fiat ut AC ad AB ita AB ad AD, & dico D esse punctum
quaesitum.
Quoniam ut AC ad AD ita est quadratum AC ad quadra-
tum AB, & ut AC ad AD ita quadratum temporis
AC ad quadratum temporis AD, ergo ut quadratum A
C ad quadratum AB, ita quadratum temporis AC ad
quadratum temporis AD, Unde AC ad AB ut tempus
AC ad tempus AD, sed ut AC ad AB, ita tempus A
C ad tempus AB, ergo tempora AB, AD, sunt aequa-
lia.
Quod, &c.
Per 19.
sexti.
Per cor.
7. hujus.
Per 11.
Quinti.
Per 22.
sexti.
Per 11.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index