Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XXVI.
Si in circulo erecto, a puncto inferiori ducantur plana
ad puncta peripheriae, & a dictis punctis descendant
gravia super dicta plana eodem tempore quo a puncto su-
premo descendit aliud grave perpendiculariter; perve-
nient omnia eodem instanti ad dictum punctum inferius.
Sit circulus cuius diameter ABC erectus super plano
orizontali, quod tangat in C, & a C ducantur plana C
D, CE, & a punctis, E, D gravia descendant super dicta
plana, nec non, & a puncto supremo A perpendiculariter.
Dico quod eodem tempore perveniunt in C.
A puncto A ducantur AF, AG paralellae ipsis CE, CD,
& ducantur AF, FC.
Quoniam in triangulis AEC, AFC anguli alterni FAC,
ACE sint aequales,, & anguli AFC, AEC sunt etiam
aequales puta recti, & basis AC communis, Triangula
sunt aequalia, & proinde AF est aequalis CE, quod idem
probabitur de reliquis, ergo cum AF, CE, & reliquae
sint paralellae, & aequales, gravia per CE, CD perve-
nient in C eodem tempore, quo digressa ab A perveniunt
ad puncta FG, sed haec eodem tempore quo perpendicularis
pervenit in C, ergo etiam ea quae per CE, CD.
Quod, &c.
Per 29.
primi.
Per 30.
Tertii.
Per 26.
primi.
Per 25.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index