Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 43 > >|
1
DEFINITIONES
Pendulum dicimus pondus filo appensum.
Pendula dicuntur aequalia, seu aequipendula,
sive inaequalia, quae, & longiora, aut brevio-
ra, quatenus fila, e quibus dependent, sunt
aequalia, longiora, aut breviora.
Vibrationes pendulorum sunt eorum motus hinc inde
Vibrationes aequales dicimus, quae fiunt per spatia aequalia, & e contra inaequales.
Vibrationes aeque celeres si fiant per spatia
aequalia tem-
pore aequali.
Vibrationis diuturnitatem dicimus ipsius Durationem,
tempus nimirum, quo ipsa vibratio perficitur.
Vibrationes aequediuturnae, sunt, quae fiunt tempore
aequali, etiamsi per spatia inaequalia, inde diuturnior
est, quae longiori perficitur tempore.
Vibrationes integras dicimus eas, quae se extendunt
per integrum semicirculum, se hinc inde moventes
per circuli quadrantem.
Vibrationis portio est pars arcus, quem ipsa vibratio
disignant.
Vibrationum similes portiones sunt arcus ipsarum in-
tercepti inter binas lineas ductas a centro, a quo
concipiuntur pendula pendere.
Vibrationis portionem priorem decimus eam mini-
mam portionem, a qua integra vibratio initium habet.
Momentum est excessus virtutis moventis supra mo-
tus impedimenta.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index