Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 355 > >|
1menſurabilis lateri ſui quadrati, falſum erit dicere diametrum eſſe com­
menſurabilem prædicto lateri, quod autem falſum eſt, illud non eſt; igitur
impoſsibile eſt ſcire diametrum eſſe commenſurabile.
21
Hoc eodem cap. plura dicuntur de Principijs Demonſtrationis, ſiue ſcien­
tiæ, vt ſunt Dignitates, Poſitiones, Definitiones, & ſimilia, quæ quo modo
ſe habeant, & quo modo illis Demonſtrationes innitantur, optimè ex con­
templatione primi libri Elem. Euclidis percipi poteſt.
vt propterea benè ij
ſentiant, inter quos præcipui ſunt Toletus, & Zabarella, qui aſſerunt, Ariſt.
Mathematicas ſcientias tamquam typum perfectiſsimarum ſcientiarum
ſibi ob oculos propoſuiſſe; ex quo typo veræ ſcientiæ deſcriptionem his li­
bris complectaretur.
22
Eodem tex. 5. (Ponit enim Arithmeticus vnitatem indiuiſibilem eſſe ſecun­
dum quantum) hoc quamquam non ponatur ab Arithmeticis expreſsè, præ­
ſupponitur tamen ab eis: nuſquam enim Euclides in totis tribus Arithme­
ticis libris, infra vnitatem deſcendit, vt propterea appareat, ipſam in quan­
titate diſcreta eſſe minimum, & indiuiſibile.
Verum dubitabit fortè quiſ­
piam hoc modo, ſi vnitas minimum, atque indiuiſibile eſt in quanto diſcreto,
qua igitur ratione Arithmetici practici eam diuidunt in dimidium, in trien­
tem, in quadrantem, & alijs ſimiliter modis, vnde numeri illi, qui fractio­
nes appellantur, exurgunt?
Reſpondemus, quotieſcunque vnitas diuiditur ab
Arithmeticis, tunc ipſi eam accipiunt tanquam totum quoddam continuum
in plures partes diuiſibile: ſiue tanquam aggregatum quoddam vnitatum,
quæ vnitates ſunt partes illius, vt quando dicunt, vnum horæ quadrantem,
vel duos horæ quadrantes, vel tres horæ quadrantes, accipiunt horam tan­
quam aggregatum quatuor quadrantum, & propterea numeri illi 1/4. 2/4. 3/4.
& ſimiles fractiones, nihil aliud ſunt, quam numeri partium vnius horæ: ex
quo patet huiuſmodi fractiones omnes reduci ad numeros integros, qui
enim dicit tres quadrantes 3/4. dicit tres partes alicuius totius, quod intel­
ligitur diuiſum eſſe in 4. æquales partes, ex quibus illæ tres tantummodo
numerat.
23
Tex. 9. (Per ſe autem, quæcunque & inſunt in eo, quod quid eſt, vt triangulo li­
nea, & lineæ punctum; ſubſtantia namque ipſorum ex his eſt, & in oratione dicen­
te, quid eſt, inſunt) aggreditur explicare quænam ſint ea, quæ per ſe dicun­
tur: quotque; modis dicatur aliquid per ſe.
quorum primus eſt, ea ſcilicet,
per ſe de aliquo ſubiecto dici, quæcunque in definitione illius ponuntur, cu­
iuſmodi ſunt linea, & punctum, quæ per ſe prædicantur, illa de triangulo,
iſtud de linea; in definitione enim trianguli ponitur linea recta, quia linea
recta dum terminat illam ſuperficiem, quæ dicitur triangulus illi trianguli
naturam impertitur, & ideo triangulus definitur ſic, triangulus eſt figura
tribus lineis rectis terminata.
ſimiliter in definitione lineæ, non infinitæ,
ſed finitæ, & terminatæ ponitur punctum, quia duo puncta, quæ ſunt extre­
ma illius, faciunt, vt ea ſit line a finita, & definitur ſic, linea finita eſt lon­
gitudo, cuius extrema ſunt puncta.
quamuis autem hæc definitio apud Eu­
clidem expreſſa non habeatur, tamen ex definitionibus ipſius præſertim ſe­
cunda, tertia, & quarta elici poteſt.
24
Eodem tex. 9. (Et quibuſcunque inexiſtentium ipſis, ipſæ ſunt in oratione, quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index