Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 355 > >|
1
Oportet autem ipſius alteram portionem intelligere, quæ nobis habitatur; quæ
eodem modo diuidi poterit) ideſt oportet intelligere ipſius horizontis, vel ter­
ræ habitatæ partem, quæ quamuis rotunda non ſit, poterit tamen, ac ſi ro­
tunda eſſet in figura circulari repreſentari, atque in plures partes eo modo,
quo circulus ſecatur, ſecari.
Supponatur autem primò contraria ſecundum locum, eſſe plurimum diſtantia
ſecundum locum; ſicut ſecundum ſpeciem contraria, plurimum diſtant ſecundum
ſpeciem.
plurimum autem diſtant ſecundum locum, quæ per diametrum opponuntur,
ſit igitur vbi A, occidens æquinoctionalis, contrarius autem huic locus vltimus B,
ortus æquinoctionalis) ideſt in ſequenti figura ducta diametro B A. in altera
ipſius extremitate vbi A. ſit occaſus æquinoctialis, qui fit Sole exiſtente in
alterutro æquinoctio; huic igitur per diametrum opponatur ortus æquino­
ctialis in B. qui pariter contingit tempore æquinoctiorum: linea autem B A,
refert ipſum æquatorem.
Alia autem diameter hanc perpendiculariter ſecet, cuius punctum illud, in quo
G, ſit Vrſa: huic autem contrarium ex oppoſito illud, in quo H, meridies) hæc dia­
meter erit ipſa linea meridiana.
pro Vrſa verò intelligit ſeptentrionem,
quod ibi ſit Vrſæ conſtellatio.
Id autem, in quo F, ortus æſtiualis; in quo verò E, occidens æſtiualis) quæ duo
puncta iunguntur linea F E, quæ refert ſectionem tropici, Cancri cum ho­
rizonte: ortus enim, & occaſus æſtiualis contingunt Sole Cancri tropicum
percurrente.
Id autem, in quo D, oriens hyemalis; vbi verò C, occidens hyemalis) linea au­
tem D C, erit ſectio tropici Capricorni, & horizontis; Sole enim hunc tro­
picum attingente ortus, & occaſus hybernus fiunt.
Ab F, autem ducatur diameter ad C, & à D, ad E. quoniam igitur plurimum
diſtantia ſecundum locum, contraria ſunt ſecundum locum: plurimum autem di­
stantia, quæ ſecundum diametrum; neceſſarium eſt, & flatuum hos inuicem con­
trarios eſſe, quicunque ſecundum diametrum exiſtunt.
vocantur autem ſecundum po­
ſitionem locorum venti ſic; Zephyrus quidem ab A, hoc enim eſt occidens æquino­
ctialis.
Boreas autem, & Aparetias à G. hic enim Vrſa, contrarius autem huic
Notus ab H.
Meridies enim eſt hic, à quo flat, & H, ipſi G, contrarium eſt; ſecun­
dum enim diametrum ſunt.
Ab F, autem Cæcias; hic enim oriens æſtiuus eſt; cui
contrarius est, non qui flat ab E, ſed qui à C. Libs, iſte enim ab occidente hyemali
flat; estque, illi contrarius, quia ſecundum diametrum illi opponitur.
Qui verò à D,
Eurus, iſte enim ab horiente hyberno flat, vicinus existens Noto, vnde & ſæpè Eu­
ronoti flare dicuntur: contrarius autem huic, non qui à C. Libs, ſed qui ab E, quem
vocant, hi quidem Argeſten, hi autem Olympium, alij verò Scironem; iste enim ab
occidente æſtiuo flat, & ſecundum diametrum ipſi ſolus opponitur.
Venti igitur, qui
ſecundum diametrum poſiti ſunt, & quibus alij aduerſantur, ij ſunt.
Alij autem
ſunt, ſecundum quos non ſunt contrarij venti, ab I, quem vocant Traſciam, qui me­
dius eſt inter Argesten, & Apparitiam, à K, autem, quem vocant Meſen, Medius
enim eſt Cæciæ, & Aparetiæ.
Diameter autem K I, iuxta circulum ſemper conſpi­
cuum eſſe ſolet, non tamen exactè) ideſt linea K I, ſolet in horizonte referre
diametrum circuli omnium ſemper apparentium maximi, eo quod ſit ferè
ſub diametro illius, in qualibet enim ſphæra obliqua, ideſt, in qua polus ele­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index