Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 355 > >|
1
78
Eodem cap. (Rurſum ſi eorundem; quæ ſunt ſub eodem nomine diuerſæ diffe­
rentiæ ſunt; vt coloris, qui eſt in corporibus, & in melodijs) veteres Muſici can­
tilenas omnes ad tria genera reuocarunt, videlicet Enharmonicum, Chro­
maticum, & Diatonicum; quæ diſtinguebantur inuicem ex varia diuiſione
interuallorum, ex quibus ipſorum Monochordia conſtabant: ſiue ex varijs
vocum interuallis, v. g. quia in vno continebantur plures toni, vt in Diato­
nico; in alio plures dieſes, vt in Enharmonico; in tertio verò plura ſemito­
nia, vt in Chromatico: quæ vox deducitur à chroma, græco, quod latinis
eſt color; quare Chromaticum latinè redditur coloratum.
Hic eſt igitur
color ille, quem hic Ariſt. innuit.
quod genus forſitan à calore denomina­
batur, quòd ipſius notæ muſicales eſſent coloratæ, vt hoc modo ab alijs ge­
neribus dignoſceretur. quam conſuetudinem exiſtimat Zarlinus cap. 46. ſe­
cundæ partis, etiam noſtra tempeſtate aliquo modo perſeuerare, cum vi­
deamus in organis, & alijs huiuſmodi inſtrumentis, quæ pinnas, vulgò ta­
ſtos, habent; illas inquam pinnas, quæ chromaticis interuallis deputatæ
ſunt, colore nigro tinctas eſſe.
Libro Quarto.
79
Cap. 1. loco 10. (Si quis inſecabiles ponens lineas) nonnulli antiquorum
Philoſophorum putarunt omnia ex indiuiſibilibus componi, vt Demo­
critus, & Leucippus, & propterea dixerunt, etiam lineas conſtare ex lineis
quibuſdam adeò paruis, quæ omnino eſient inſecabiles, ſeu indiuiſibiles: de
quibus plura in libello de line is inſecabilibus.
Libro Sexto.
80
Cap. 2. loco 32. (Vt qui lineam definiunt longitudinem ſine latitudine eſſe)
ſupponimus lectorem intellexiſſe definitiones ſaltem primi Elem. in­
ter quas definitio lineæ eſt ſecunda, eademque; cum hac Ariſtotelis.
Libro Octauo.
81
Cap. 2. loco 41. (Videntur autem in diſciplinis, ſeu Mathematicis quædam
ob definitionis defectum non facile deſcribi; vt & quoniam, quæ ad latus ſe­
cat planum linea, ſimiliter diuidit & lineam, & locum: definitione autem dicta,
ſtatim manifeſtum eſt, quod dicitur, nam eandem ablationem habent loca, & linea,
ſive latus planæ figuræ, est autem definitio eiuſdem proportionis hæc) mendosè
legitur à nonnullis (Eſt distem definitio eiuſdem orationis hæc) quos puto de­
ceptos ab æquiuoco λσγους quod & orationem, & rationem, ſiue proportio­
nem ſignificat: hic autem ſignificare proportionem res ſubrecta ſatis mani­
feſtat.
Notandum poſtea cum Alexandro (quod & ſuperius alias commo­
nui in cap. de Priori, & alibi) per verbum (Deſcribi) ſignificari hoc loco
geometricè demonſtrare, quoniam Geometræ non niſi adhibitis deſcriptio­
nibus, ſeu figuris demonſtrant.
Vult autem Ariſt. exemplo mathematico
oſtendere, difficile eſſe diſputare, aut argumentari, niſi prius rectè aſſignetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index