Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1trema linearum, ſint æquè decliuia, neceſſe eſt aquæ ſuperficiem apud ipſa
conſiſtere, tunc enim debet quieſcere, aliter nunquam quieſceret; ſed vide­
mus aquam manentem, & quietam, ergo quieſcit circa puncta B, E, C, à
centro terræ æquidiſtantia, per quæ tranſit linea circularis coniungens illa;
etſi ſuperficies per eiuſmodi loca pertranſiret, eſſet ſphærica: ſed ſuperfi­
cies aquæ tranſit per talia loca, ergo ſphærica eſt.
Huius etiam habes acu­
tiſſimam Archimedis demonſtrationem initio libelli de ijs, quæ vehuntur
in aqua, quam in ſuam ſphæram retulit Clauius.
108
Tex. 46. (Reliquum eſt orbes quidem moueri, stellas verò quieſcere, & infixas
ipſis orbibus ferri; ſolum enim ſic nullum abſurdum accidit.
celeriorem enim eſſe
maioris circuli velocitatem, rationabile eſt circa idem centrum infixis: vt enim in
alijs maius corpus velocius fertur propria latione, ſic, & in circularibus: maius
enim eſt eorum, quæ auferuntur ab eis, quæ ex centro, maioris circuli ſegmentum)
ex intellectione vltimæ periodi textus totius intelligentia pendet: ſit igitur
44[Figure 44]
figura præſens, in qua cum ſint duo circuli concen­
trici, vnus altero maior, eductæque; ſint ex centro duæ
ſemidiametri A D, A E, quæ vtrunque circulum ſe­
cant, apparet maius eſſe ſegmentum D E, quod è ma­
iori circulo ſemidiametri ex centro eductæ auferunt,
quam ſegmentum B C, minoris circuli, quod eiſdem
ſemidiametris intercipitur.
Verumtamen ſi circuli
ambo ſimul moueantur, maior circulus æquali tem­
pore maius illud ſpatium D E, & minor minus B C,
pertranſibit: idem igitur de cœleſtibus orbibus di­
cendum, qui quamuis omnes diurnum ſimul motum
abſoluunt, maiores tamen celerius conuertuntur: quo fit, vt ſtellæ maiori­
bus circulis infixæ, atque delatæ, maiori celeritate ſuos curſus peragant, ne­
que oportet eas, dum mouentur cœlum diſſecare, quod accideret, ſi pro­
prio motu veluti piſces per aquam progrederentur.
Hæc quidem Ariſt. conſentanea obſeruationibus veterum Aſtronomo­
rum; at verò illis noſtræ ætatis obſeruationes repugnant; præſertim illæ,
quæ fiunt circa ſtellas errantes: ex quibus fatendum eſſe videtur, Cœlum,
qua parte Planetas continet, liquidum eſſe, ac per illud Planetas proprio
motu, ceu piſces in aqua progredi.
Tycho namque Brahe, alijque; plures exactè
demonſtrant Cometas in regione Planetarum eſſe, eosque; motu quodam in
tranſuerſum moueri, quo neceſſario Cęlú deberent perforare; ijdem oſten­
dunt nonnullos Planetas, Martem præſertim, ac Venerem modo ſupra So­
lem, modo infra aſcendere, & deſcendere.
Idem patet ex obſeruatione no­
ua per nouum Teleſcopij i ſtrumentum in Venere facta, quæ lunulata vtrinque
à Sole apparet: quando nimirum eſt in imo epicyclo.
iterumque; rotunda ve­
luti Luna plena, cum in ſummo epicyclo verſatur: quæ minimè apparerent,
niſi ſupra, ac infra Solem circumiret.
His rationibus conantur ipſi proba­
re Cœlum eſſe liquidum; atque in eo Planetas, veluti aues in aere, permeare:
quarum ſolutio mihi nulla occurrit, alijs fortaſſis occurret.
109
Tex. 57. (De ordine autem ipſorum, quo quidem modo ſingula diſponantur, vt
quædam ſint priora, quædam posteriora, & quomodo ſpatijs ſe ăhabeant ad inuicem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index