Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1ex ijs circa Aſtrologiam, conſideretur: dicitur enim ſufficienter) ſumit hoc loco
Aſtrologiam, pro Aſtronomia, ſi iuxta recentiores loqui velimus.
Dicit igi­
tur ordinem cœlorum, ac ſyderum, item ſitum, & proportiones magnitu­
dinum eorundem, cum per naturalis ſcientiæ principia ſciri nequeant, ex
rationibus Aſtronomorum petenda eſſe, apud quos iſta ſufficienter demon­
ſtrentur
.
& meritò quidem hæc dicuntur; poſteriores enim ab Ariſt. ordines,
ſitus, ac magnitudines tam cœlorum, quam ſyderum firmis rationibus, atque
inuentu peracutis demonſtrarunt.
quorum princeps fuit ptolæmeus; noſtra
tamen ætate Tycho Brahe, qui certis obſeruationibus, quas maximo labo­
re, ac ſumptu exantlauit, in nonnullis à Ptolæmeo, ac reliquis diſſentjt: ſtan­
dum autem eſſe recentioribus obſeruationibus apud Aſtronomiæ peritos in
confeſſo eſt.
110
Tex. (Luna autem oſtenditur per ea, quæ circa viſum, quod ſphærica ſit: non
enim vtique fieret accreſcens, & decreſcens, plurimŭm quidem alter a ex parte curua,
altera concaua, aut vtrinque curua, ſemel autem bipartita) ait per ea, quæ circa
viſum, ideſt per opticem probari Lunam eſſe ſphæricam: ſed conſule, quæ
primo Poſter. tex. 3. de hac re ſcripſi, & plenam etiam huius loci intelligen­
tiam aſſequeris, præſertim ſi experimentum ibi traditum inieris.
111
Ibidem (Et rurſus per Astrologica, quia vtique non eſſent ſolis eclypſes lunulæ
ſpeciem præfeferentes.
Quare ſi vnum est tale, palam eſt, quod & alia vtique erunt
talia) ſicuti præcedens ſphæricitatis Lunæ ratio ex Perſpectiua deſumpta eſt,
ita præſens ex Aſtronomia, ex eò enim, quod eclypſis Solis habeat figuram
lunulæ, ideſt, ſi inſtar Lunæ falcatæ, probant Aſtronomi Lunam eſſe ſphæri­
cam.
intellige tamen partem illam Solis, quæ non eclypſatur, habere figu­
ram lunulæ, pars enim à Luna obumbrata non videtur, etſi videretur oua­
lem quandam ſpeciem, præſeferret: pars igitur, illa eſt corniculata, quia
45[Figure 45]
cum Solis defectio ex interpoſitione Lunæ inter nos, &
Solem contingat, & Luna ſit ſphærica, neceſſariò ſphæ­
ricè, & circulariter Solem obumbrabit; quare pars illa
non obumbrata remanet falcata, & corniculata, vt in
præſenti figura videre eſt; vbi cernis, Lunam Solem or­
biculariter offuſcare in linea A D C, partem Solis de­
tectam contentam lineis curuis A B C D, eſſe lunularem,
& falcatam; cum ergo in hunc modum fiat Solis deli­
quium, ſignum certum eſt, Lunam eſſe ſphæricam.
112
Tex. 107. (Quod autem dubitatur, hoc eſt; videre autem non eſt difficile, ſi pa­
rum conſiderauerimus, & diſtinxerimus, quonam modo cenſeamus quantamuis ma­
gnitudinem grauem ad medium ferri.
manifeſtum enim eſt, quod non quouſque ex­
tremum tangat ipſum centrum; ſed maior pars vincat, oportet, quouſque ſuo medio
ipſum medium compræhendat; hucuſque enim habet propenſionem) ſenſus Ariſto­
telis eſt, debere nos exiſtimare, quod ſi quæpiam grauis magnitudo deſcen­
dat ad centrum mundi, eam non permanſuram, ſtatim ac ipſius extremum
centrum mundi attigent; ſed eò vſque deſcenſuram, quouſque ipſius medium,
mundi medium, ſiue centrum aſſequutum ſit; maior enim ipſius pars, in qua
ſcilicet medium eſt, minorem partem propellit, donec vtrinque à centro
mundi æquè emineat; omne enim graue hucuſque habet propenſionem, ſiue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index