Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
541
541
542
542
543
543
544
544
545
545
546
546
547
547
548
548
549
549
550
550
< >
page |< < of 579 > >|
1
rum ſeparatio fiat motu perpendiculari ad eaſdem,
ſcilicèt ſi planum ſupremum ſemper ſibi ipſi æquidi­
ſtando feratur) vel figuræ priſmatis triangularis (ſi
motus circularis ſit circa axim firmum, quieſcentem­
que AG;) hoc verò ſpatium ſi repleri debet à cor­
pore ſolido, vel fluido, quod ambiat prædictæ cor­
pora, neceſsè eſt vt inſinuetur intra prædictum hiatum
motu ſucceſſiuo, qui quantacumque celerita re fieri
fingatur, ſemper exigit tempus, numquam verò iņ
in ſtanti fiet, & proindè ſaltem per aliquod exiguum
tempus internæ partes prædictæ cauitatis in inſtanti
creatæ, remanebunt prorsùs inanes, quapropter ibi­
dem verè vacuum admitti debet.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Si poſtea conſideretur eiuſdem ſpatij vacui figura
dum fit motus ſeparationis, procùl dubio continentèr
creſcit, aut altitudinem, aut angulum DAH amplian­
do
, ergo in qualibet particula temporis, in quo mo­
tus tabularum fit, creatur noua, & maior figura vacua,
& ideò in quolibet minimo tempore debet inſinuari
noua materia fluida, vel dura, vt replere valeat præ­
dictum ſpatium, quæ materia ſi componitur ex par­
tibus quantis, & duris, videtur impoſſibile accom­
modari poſſe, vt pręcisè impleat prædicta ſpatia cre­
ſcentia, & varias figuras habentia.
PROP. CCLXV.
In ſeparatione corporum durorum contiguorum, vel conti­
nuorum licèt aer intercipiatur, & rarefiat, vacuum eui­
tari non potest.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index