Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
541
541
542
542
543
543
544
544
545
545
546
546
547
547
548
548
549
549
550
550
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
SI quis verò recurrat ad poroſitates tabularum aere
repletas, vel per quas materia fluida penetran­
do præſtò accurrere poſſit ad replendum vacuum cre­
atum in inſtanti; refelli poteſt ex eò quòd tabulæ non
vbique; & vniuersè perforatæ ſunt, alias nullam den­
ſitatem
haberent, & proindè neceſsè eſt, vt habeant
aliqua interſtitia ſolida non poroſa, quæ neceſſariò
quanta erunt, inter quæ interſtitia ſpatia relicta ina­
nia in inſtanti ſeparationis, non poſſunt repleri, niſi
in tempore, quia fluidum accurrens motu locali ſuc­
ceſſiuo ſpatium quantum pertranſire debet, ergo ne­
ceſsè eſt, vt ſaltem per aliquod tempus inane remaneat.
Et licèt aduerſarij in gratis aſsumpta hypotheſi per­
ſiſtant
dicendo, quod ſemper inter duo corpora ſe tan­
gentia fluidum intercedit, ſaltem admittere debent,
quod inter duas vitri portiones, quæ vnitæ, & vnum
continuum componere aiunt, antequam diffringantur,
ſcindanturque, neque aer, neque æther intercipiatur;
& in tali caſu ratio ſuperiùs adducta euincit in vitri
ſciſſura vacuum admitti debere.
poſtea capi non po­
teſt abſque nouo corpore forinſecùs adueniente exi­
guam aeris particulam maius ſpatium occupare poſſe,
ſe vndique dilatando cum rarefit; & licet hoc interim
admittatur patet, quod prædicta ampliatio molis il­
lius corporis, quod rarefit, ſine motu locali ſucceſſiuò
fieri non poſſit, transferuntur enim eius partes ab
exiguo, & reſtricto loco ad ampliorem, ergo dilatatio
illa rarefactionis neceſſariò in tempore peragi, & ab­
ſolui debet, at illud ſpatium inane in inſtanti creatum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index